Gratia supponit naturam Zur Geschichte eines theologischen Prinzips

Inquiritur historice in sensum et usum principii theologici, quod hac vel simili forma enuntiatur: « Gratia supponit naturam ». Duae sunt ideae, quae hoc axiomate exprimi possunt: natura logice praerequiritur ante elevationem supernaturalem et habetur inter naturam et gratiam aliqua harmonia atque c...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Published in:Gregorianum
Main Author: Beumer, J. B. (Author)
Format: Electronic Article
Language:German
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Ed. Pontificia Univ. Gregoriana 1939
In: Gregorianum
Year: 1939, Volume: 20, Issue: 3, Pages: 381-406
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Parallel Edition:Electronic
Description
Summary:Inquiritur historice in sensum et usum principii theologici, quod hac vel simili forma enuntiatur: « Gratia supponit naturam ». Duae sunt ideae, quae hoc axiomate exprimi possunt: natura logice praerequiritur ante elevationem supernaturalem et habetur inter naturam et gratiam aliqua harmonia atque consonantia. Altera significatio non caret obscuritate, ita ut sensu semipelagiano intelligi possit. Tempore patrum non occurrit principium hoc ipsum, aliquo tamen modo utraque cogitatio, apud Ps. Dionysium et Maximum Confessorem quadantenus coniuncta. Tempore scholasticorum ideae paulatim elucidantur et verbis principio illi affinibus exprimuntur. Bonaventura primus habet: Gratia praesupponit naturam, sicque convenientiam naturae et gratiae asserit. Thomas Aquinas aliquoties hac vel simili formula loquitur: Gratia praesupponit naturam, attamen non nisi logicam prioritatem naturae docet. Illis temporibus nondum adest axioma theologicum sensu stricto. Postea raro adhuc adhibetur, relatio tamen inter naturam et gratiam in dies clarius perspicitur. Molina, ut videtur, primus habet: Gratia supponit naturam, sed consonantiam utriusque caute explicat. Theologi contra Baium pugnantes supernaturalitatem gratiae omni ex parte cognoscunt, sed vix ad nostrum principium recurrunt. Tempore sic dictae illuminationis Kuhn hoc axioma adhibet, forma illa hodie usitata, neque satis a significatione semipelagiana recedere videtur. Inde usque ad nostra tempora theologia catholica rectum sensum principii indagare studet id prae oculis habens, ne naturae vires, quatenus a gratia supponuntur, indebito modo extollantur. Gratia supponit naturam, hoc certo sensu est extra dubium; sed quia significationis semipelagianae periculum non semper cautum est atque in ipsis verbis latere potest, melius est principium illud non sine descrimine adhibere. Praeter hanc historicam inquisitionem in decursu tractationis speculativa quaestio de relatione naturam inter et gratiam nonnunquam attingitur.
Contains:Enthalten in: Gregorianum