Summary: | Videndum qua ratione idealistae naturae, qua circumdamur vel quae ipsi sumus, ideam sibi efformare conentur. Absurdam esse materiam in se positam, absurdam individuorum eiusdem generis multiplicationem, absurdam materiae et formae veram compositionem, absurdos spatii et temporis, prout vulgo intelliguntur, conceptus obiectivos ostendere contendunt. Superest ut omnium corporum naturaeque totius realis constitutio in chymaerarum regionem ablegetur; ac tantummodo earum rerum omnium idea mente conficta asseratur. Specimen ratiocinationis hoc est: Nullus potuit hactenus circa universalia, ac praesertim circa individuationem, quaestionem omnem dubitationesque dirimere: ergo nulla ea sunt in re: ergo tantum in mente. Eodem pacto historia generis humani universi somnio quodam continetur.
|