Determinazioni idealiste: LOGICA
Post expositum mense aprili superioris anni recentiorum idealistarum principium maximum, nihil prorsus exsistere nisi puram cogitationem, in eaque tantum veritatis umbram habere, si quam habent ea omnia quibus rerum universitas constitui videtur, iuvat ostendere quam irrito conatu singulas philosoph...
Main Author: | |
---|---|
Format: | Electronic Article |
Language: | Italian |
Check availability: | HBZ Gateway |
Fernleihe: | Fernleihe für die Fachinformationsdienste |
Published: |
Ed. Pontificia Univ. Gregoriana
1921
|
In: |
Gregorianum
Year: 1921, Volume: 2, Issue: 2, Pages: 196-225 |
Online Access: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
Summary: | Post expositum mense aprili superioris anni recentiorum idealistarum principium maximum, nihil prorsus exsistere nisi puram cogitationem, in eaque tantum veritatis umbram habere, si quam habent ea omnia quibus rerum universitas constitui videtur, iuvat ostendere quam irrito conatu singulas philosophiae partes novi magistri utcumque restituere aggrediantur. Proinde qua ratione in logica, in physica, in metaphysica procedent, paucis declarabimus. Titulum igitur posuimus: Determinazioni idealiste. Omnia esse absurda post absurdum initium, vix opus est dicere: iuverit tamen id propius agnoscere, quo iuvenes praesertim ab ullo foedere cum novis doctrinis deterreantur. Iuverit etiam videre quam male documenta veteris Scholae, Angelici Doctoris in primis, novi magistri nonnunquam exponere praesumant. Qua posita fallaci enarratione, eam utique facile explodunt. At semper est telum imbelle sine ictu. Qui nunc prodit articulus in re logica sistit. Qua ratione per synthesim a priori, ut aiunt, conceptus efforment idealistae, iudicia componant, declaramus. Praesertim ostendimus quam laboriose dominus Gentile, systematis totius acerrimus defensor, veritatis notionem venari conetur. Quo pacto veritatem inveniat, qui proprium obiectum cui cognitio comparari queat nusquam esse contendit? Dicemus deinde quanta iniuria syllogismum et inductionem omni vi destitui novi magistri contendant, et Kantium et Hegelium Aristoteli praeferre velint, et logicam universam despiciant quam veteres sunt sequuti, ut cognitionis quod vocant problema criticum unice extollant. |
---|---|
Contains: | Enthalten in: Gregorianum
|