THE CHRONOLOGY OF 3 AND 4 KINGS AND 2 PARALIPOMENON

Maior syllogismi in summario primo constituti hypothetica fuit (p. 5). Hypotheses istae, ut stet argumentum, verificandae sunt. Hoc quoad hypothesim primam et partim quoad quartam in parte II factum esse sumamus. Restat idem praestare quoad hypothesim secundam et tertiam et, partim, quartam. In part...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Kleber, Alb. M. (Author)
Format: Electronic Article
Language:English
Check availability: HBZ Gateway
Journals Online & Print:
Drawer...
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Peeters 1921
In: Biblica
Year: 1921, Volume: 2, Issue: 2, Pages: 170-205
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:Maior syllogismi in summario primo constituti hypothetica fuit (p. 5). Hypotheses istae, ut stet argumentum, verificandae sunt. Hoc quoad hypothesim primam et partim quoad quartam in parte II factum esse sumamus. Restat idem praestare quoad hypothesim secundam et tertiam et, partim, quartam. In parte III chronologia continua pro temporibus regum ex principiis in parte II constitutis conficienda erit. Debuit adesse unum saltem factum historicum quod secundum chronologiam tum biblicam tum profanam concorditer eidem anno A. C. assignari potuit. Templum Salomonis anno 969, i. e. anno quarto regni 40 annorum eius, fundatum est tale factum. Salomon igitur anno a vere 933 usque ad ver 932 obiit. Salomone defuncto, et lite inter tribus septentrionales et australes protracta, autumno anni 932-931 utraque factio proprium sibi regem tandem constituit. Annus igitur 932 exordium est chronologiae synchronisticae (p. 172). Longum est constructionem chronologiae huius per partes vel breviter attingere; sufficit scire totam chronologiam annis regibus singulis tributis, sed sub principiis in parte II constitutis, confectam esse. Notetur tamen annos regis qui per aliquod tempus regni socius fuit bis annotari: primo ad annum A. C. quo in regni socium assumptus est, secundo ad annum quo solus regnare coepit. Summarium totius partis tertiae et simul synopsin tabulae synchronisticae videre est in fine partis huius (p. 188). In parte IV demonstratur chronologiae huius concordia cum rebus gestis contemporaneis quarum tempus documentis profanis constat, necnon cum biblicis rebus gestis quamplurimis quae in Scriptura S. anno determinato assignantur, et omnium sub chronologia universali spontanea coordinatio. Hoc totius solutionis est obrussa (p. 189). 1. In Ezechiele (4, 1-6) indicatur populum durasse annos 390 + 40. Concordat cum chronologia nostra qua patet populum, qui ab initio regni Salomonis (972) inde, et speciatim Iudam, qui iam inde ab initio regni David (972 + 40 = 1012) patientia Dei abusus est, anno 582 patria complete spoliatum esse. 582 + 390 + 40 = 1012 (p. 189). 2. Secundum 3 Reg. 14, 25-26 « in quinto anno regni Roboam ascendit Sesac... in Jerusalem ». Secundum chronologiam nostram annus quintus Roboam incidit in 928, et secundum chronologiam Pharaonum Sesac regnavit 934-913 (p. 191). 3. Annus 10 et 11 regis Asa, i. e. 903 et 902 (2 Par. 14, 1) cadunt in regnum Sesac 913-898 (p. 191). 4. Synchronismi 2 Par. 16, 1 conveniunt in annum 897 (p. 191). 5. Secundum documentum assyrium Salmanassar II, anno 855-854 pugnavit contra Achab. Secundum chronologiam nostram Achab anno 854-853 obiit (p. 191). 6. Secundum Salmanassar II. Jehu anno 842 tributum ei solvit. Secundum chronologiam nostram Jehu anno 843-842 regnare coepit (p. 192). 7. Theglatpileser III. narrat se, probabiliter 738, pugnasse contra « Azrijau Jaudi ». Azarias regnavit 785-734. Verumtamen identitas Azrijau inter et Azariam hic non asseritur (p. 192). 8. Narratur tum in monumentis tum in 4 Reg. 15, 19-20 Manahem regem Samariae anno 738 Theglatpileser tributum solvisse. Secundum chronologiam nostram Manahem eo anno adhuc vivebat (p. 193). 9. Res Theglatpileser inter et Phakee, Osee, Achaz, Rasin et Sua, sicut narrantur in monumentis et in Scriptura sacra, concordant quoad chronologiam (p. 193-195). 10 et 11. Demonstratur accuratus exitus chronologicus trium Isaiae prophetiarum anno 732 annuntiatarum: 1) Is. 8, 3-4 quoad destructionem Damasci antequam anni 2 ¼ elapsi essent, nempe anno 730; 2) Is. 7, 14-16 quoad destructionem Samariae et territorialem obliterationem Ephraim ante lapsum annorum 12, nempe anno 722-721; 3) Is. 7, 7-9 quoad etiam nationalem Ephraim obliterationem 65 abhinc annis, nempe anno 668 (p. 195-200). 12. Concordia quoad annum eversionis Samariae secundum monumenta assyriaca et secundum Scripturas sacras (p. 200). 13 et 14. Concordia inter Ezechiae res gestas et Sennacherib ac Merodach-Baladan (p. 200 s.). 15. Manasses ab Assyriis captus (p. 201 s.). 16. Proelium apud Mageddo (Josiae adversus Nechao) anno 607. Ninive anno 606 destructa est (p. 202). 17. 18. 19. Res gestae biblicae ab anno 604 usque ad 582 intime cum chronologia Babylonica concatenantur. Secundum chronologiam nostram anni biblici temporis istius accuratissime cum chronologia Babylonica concordant usque demum anno 582, anno 23 Nabuchodonosor, per ultimam deportationem anni Ezechielis 4, 1-6 completi sunt (p. 202-204). 20. Iosephus Fl. demum chronologiam hic praestitam ad annum, mensem et diem corroborat Antt. 20, 10, 1 (p. 204 s.). Summa summarum: stat thesis, verbum Domini in libris istis historicis incorruptum esse quoad numeros annorum, et habetur argumentum validum pro Scripturae S. historica tum veracitate tum integritate (p. 205).
ISSN:2385-2062
Contains:Enthalten in: Biblica