English and American Modernism: PART II. Modernism and Miracle

II. Modernismus et miraculum. Hic considerandum est quo fundamento nitatur modernistarum Anglicanorum scepticismus. Si non credunt in Christum Symbolorum, ratio est quia persuasum habent miracula non evenire, immo, ut plurimi censent, nunquam posse evenire. Censent quaevis miracula nihil aliud esse...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Woodlock, Francis (Author)
Format: Electronic Article
Language:English
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Ed. Pontificia Univ. Gregoriana 1927
In: Gregorianum
Year: 1927, Volume: 8, Issue: 2, Pages: 183-203
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:II. Modernismus et miraculum. Hic considerandum est quo fundamento nitatur modernistarum Anglicanorum scepticismus. Si non credunt in Christum Symbolorum, ratio est quia persuasum habent miracula non evenire, immo, ut plurimi censent, nunquam posse evenire. Censent quaevis miracula nihil aliud esse nisi eventus mere naturales; nunquam Deus in tota universi historia potentiam suam demonstravit actu vere supernaturali. De mundi origine vel silent, vel supponere videntur universum aeternum esse neque unquam destruendum. At lex entropiae, fatetur Decanus Inge, demonstrat universum aequiparari posse horologio, in quo, nisi saepius intendatur spira movens, brevi remittitur motus ac cessat. Quod si ita est, agnoscendus est Creator qui in universi horologio spiram statis temporibus tendat. Dum ergo Modernista ne unum quidem miraculum Evangelii vult agnoscere, quod tamen finem moralem dignum habebat et cernentibus spirituale beneficium ferebat, cogitur infinitam miraculorum seriem admittere eo solo fine ut in universi machina motus perseveret. — Inter exaggeratam immanentiam Pantheismi et exaggeratam quoque transcendentiam Dei Deistarum videntur modernistae oscillare potius quam fixi haerere in media et recta sententia quam profitentur catholici. Sic scribit quidam Cantabrigiensis theologiae Professor: « Ita necessariae sunt creaturae exsistentiae Dei ut Deus necessarius est earum exsistentiae ». Qui haec scribit, profert haeresim pantheisticam et negat primum Symboli articulum. Modernismus qui negat miracula, negat etiam miraculum creationis ex nihilo et tendit ad pantheismum. Exponendae nunc et examini subiciendae sunt rationes quas modernistae et rationalistae proferunt ut negent, unquam manifestam fieri extraordinariam et miraculosam Dei in mundo actionem. Iam monuimus modernistas anglicanos solere a priori negare fieri posse miraculum. Decanus Inge agnoscit momentum quaestionis. In Oxoniensi conventu a. 1924 dixit: « Nos qui ex Clericorum Unione (Churchmen's Union) sumus, adversamur Traditionalistis, praesertim in quaestione de miraculo et hic multis videtur esse sensus pugnae inter religionem et scientiam ». Nos catholici negamus ullam esse pugnam inter scientiam veram et veram religionem. Viri scientiis dediti qui negant posse esse miraculum, extra fines scientiae egrediuntur ut philosophos agant. Sic autem maior pars contemptui se obiciunt. Recitemus hic bene nota verba a Renan scripta, quoniam principium facta sunt modernistarum. « Dico Evangelia esse legendas, non quod sit mihi probatum Evangelia non mereri fidem perfectam sed quia miracula narrant ». « Quod ducit nos in viis difficilibus criticismi, est principium de quo non est disputandum: supernaturale esse impossihile ». Hoc si recte assumitur, sequitur nos philosopho Anglo Hume assentiri debere dicenti, nullo humano testimonio posse probari miraculum cum hoc sit impossibile. Verum Shairp sensus communis sententiam exprimit dicens: « Cum prorsus absque ullo fundamento affirmetur miraculum esse in se ipso impossibile, a solo historico testimonio solvi potest quaestio num hic et nunc occurrerit ». Sed audiamus rationes quas hodie modernistae quidam proferunt ut ostendant recte negari miracula. Quidam dicunt miraculum supponere in Deo defectum sapientiae vel omnipotentiae vel officere dignitati maiestatis divinae. Rev. C. F. Russell: « Admittere miraculum, ait, idem est ac dicere Divinam Sapientiam, quae expressa est in ordine naturae, non potuisse prospicere omnibus eventibus sed aliquando inopinato casu imparatam deprehendi. Mihi equidem Deus qui sic cogitur intervenire, minus laudandus et adorandus videtur quam Ille qui suam Mentem ab aeterno novit et cuius agendi modus in natura est, sicut est Ipse, « idem heri, hodie et in saecula ». Prof. Mahaffy (Trinity College, Dublin): « Si Deus ut monarcha constitutionalis concipitur qui sapientia sua optimas leges constituit quibus mundus oboedire debet, mutatio earum pro libidine, vel inductio legislationis particularis aut exceptionum propter speciales rationes, adversari videtur perfectae sapientiae ». Mirum est quam pauci modernistae attendant fini divino qui videtur ratio esse cur Deus in physicarum legum actionem uniformem suam actionem interserat. Bonum morale unius animae ita pluris est faciendum ut quaevis physici ordinis mutatio iam digna fiat sanctitate et caritate divina. At viri illi quasi quadam superstitione vincti sunt dum credunt physicarum legum immutabilitati. Quidam ex iis panico timore videntur corripi cum cogitant de miraculo; formidant ne mundus fiat chaos et actum sit de certitudine scientifica si aliquando miraculum evenisse admittatur. « Qui studet naturalibus processibus iam non poterit confidere ex eisdem causis bis eosdem effectus orituros »: sic orator quidam in Oxoniensi modernistarum conventu a. 1924. Sic quoque olim Tyndall: « Si supponis orationem posse in natura mutationes inducere, necessario sequitur leges naturae plus minusve pendere ab hominum voluntate »; iam his legibus fides haberi non potest. Aliis verbis alii similia dicunt. Omnes autem vincit Decanus Inge cum ait: « miraculum certis mentibus placere, quia legem et ordinem aversentur ». Verum oblitus est addere, solam Ecclesiam quae fideliter credit in miracula, catholicam Ecclesiam, etiam solam esse in qua disciplina, lex et ordo maxime adesse cernuntur. Solet dici a modernistis, traditionalem fidem in miracula ortam esse et perstitisse quod ignorarentur leges naturae. Attamen S. Augustinus eas non ignorabat (v. textum infra pag. 194); verum addit, his legibus dominari Creatorem qui ex. gr. rerum creatarum viribus uti potest ad maiora quam quod solae possent, agenda, sicut homo calamo utens scribit, quod calamus non potest solus. Aliquando negare potest Deus suam cooperationem et impedire ne vires naturae suum effectum producant. In aliis miraculis manifestatur Dei potestas creatrix. His tribus modis explicari posse videntur omnia miracula. Obiectiones vero quas recitavimus, omnes pendent a falso supposito circa Dei naturam et eius agendi rationem in universo creato, et videntur ignorare quid Deus intendat cum patrat miraculum. Miracula continentur in ipso infinite sapienti decreto quod simul et naturae leges imponit et exceptiones constituit quas harum legum uniformitas in certis adiunctis praevisis patietur, quae exceptiones decretae sunt ob finem quemdam ab amore Dei volitum, dignum sane et moralem. Hoc ignoratur a fere omnibus modernistis et haec est solutio plurium ex illis difficultatibus. Deus ergo non inopinato casu imparatus deprehenditur; neque leges mutat pro lubitu, neque eius voluntas incerta ullo modo est. Cogitare, chaos fore si semel miraculum evenerit, ridiculum est; miracula ita raro fiunt ut possit omitti hic eventus cum de futuris inquiritur. Neque naturae leges plus minusve pendent ab hominis volitione; nam hominis volitio non est causa miraculi. Neque Dei iustitia deficit: nullam fecit iniuriam Deus flammis fornacis cum tres iuvenes ab igne illaesos servavit; neque sunt omnes homines coram Deo aequales ita ut Deus non possit libere quos vult, favore peculiari prosequi. Sed ecce nunc philosophicam quamdam difficultatem quam proponit D. Le Roy: « Deus omnia potest praeter absurdum. Nonne miraclum est absurdum? ». Si miraculum est in conceptu contradictorium, ut circulus quadratus, sane id neque Deus efficere potest. Si ordo metaphysicus et ordo physicus ita identificantur ut naturae leges physicorum eiusdem sint intrinsecae necessitatis atque leges mathematicorum — quae confusio in mente multorum modernistarum exsistit — tunc miraculum est absurdum et inutile est examini subicere testimonia quibus probatum esse dicitur. Verum physicae leges per inductivum ratiocinium expressae sunt ex experientia; haec autem nunquam potest esse completa; non possunt ergo leges physicae immutabiles esse et necessariae ut conclusiones mathematicae. Revera earum necessitas et uniformitas pendet a libera voluntate Dei a qua propter finem moralem dignum aliquando potest suspendi. Factum autem suspensionis a testibus fide dignis probatum non potest infirmari experientia etiam centum milium aliorum testium qui legem naturae exsistere affirmant sed non viderunt miraculum. Ita vero in modernistarum mente tenax inhaesit persuasio, leges physicas non posse violari, ut post Huxley et Anatole France non dubitent asseverare: « Si coram Professoribus facultatis medicinae leprosus verbo sanaretur, illi quaererent naturales causas sanationis, minime putarent se cogi ad agnoscendum in hoc digitum Dei ». Tali praeiudicio impeditos sane nulla probatio facti poterit convincere. At negamus hanc persuasionem viros decere qui scientiae dediti sunt. Omnes leges biologicae nunc certae prorsus abiciendae sunt si exsistit processus quidam biologicus naturalis quo possit uno momento vel amputatum brachium restaurari, vel deformis leprosus sanari, vel mortuus resurgere. Asseverare haec posse naturaliter fieri, in ore viri scientifici est suicidium, quoniam haec p ...
Contains:Enthalten in: Gregorianum