La structure logique de l'induction

Si intellectus noster transit cum fiducia inconcussa a numero relative exiguo factorum ope experientiae cognitorum ad numerum illimitatum factorum similium, quae a nobis directe non attinguntur, hoc non facit ex mera necessitate suae naturae, neque e simplici fide, sed quia in paucis illis factis om...

Πλήρης περιγραφή

Αποθηκεύτηκε σε:  
Λεπτομέρειες βιβλιογραφικής εγγραφής
Κύριος συγγραφέας: Siwek, P. (Συγγραφέας)
Τύπος μέσου: Ηλεκτρονική πηγή Άρθρο
Γλώσσα:Γαλλικά
Έλεγχος διαθεσιμότητας: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Έκδοση: Ed. Pontificia Univ. Gregoriana 1936
Στο/Στη: Gregorianum
Έτος: 1936, Τόμος: 17, Τεύχος: 2, Σελίδες: 224-253
Διαθέσιμο Online: Volltext (lizenzpflichtig)
Περιγραφή
Σύνοψη:Si intellectus noster transit cum fiducia inconcussa a numero relative exiguo factorum ope experientiae cognitorum ad numerum illimitatum factorum similium, quae a nobis directe non attinguntur, hoc non facit ex mera necessitate suae naturae, neque e simplici fide, sed quia in paucis illis factis omnia facta similia attingit. Ratio est, quia in factis particularibus adest dynamismus ea pervadens, i. e. virtus, quae ea continuo creat atque sustinet, quaeque ea transcendit atque mediantibus ipsis diffunditur in illimitatam multitudinem eventuum distantium et futurorum. Haec virtus constituit realitatem « legis physicae », seu « naturae ». Sed cum haec natura in rebus particularibus exsistat permixta elementis « individualibus », inductionis est invenire, quidnam in illis factis inveniatur « accidentaliter », ut ita natura et lex detegatur. Quod ut fiat, aliquando sufficit « simplex apprehensio », sed ut plurimum opus est pluries repetere factum, fingere hypotheses. Sed ut hypothesis ipsa iustificetur, necesse est ostendere solam ipsam posse rationem reddere factorum; hoc praestat recursus ad principium causalitatis, quia factum in diversissimis conditionibus constanter occurrens non habet causam sui sufficientem nisi in aliquo elemento constanti, quod in omnibus variationibus immutatum permaneat. Hoc elementum aliquando cum certitudine attingere possumus, (maxime cum agitur de cognoscenda propria nostra natura). — Quod si quaeritur, unde sciamus naturam semper eodem modo operaturam, respondetur actionem nihil aliud esse nisi communicationem ipsius entis; quo fit, ut quale est ens, talis semper necessario sit actio. — Quod gradum certitudinis spectat, quem nobis dare potest inductio, quaestio intime connexa est cum theoria cognitionis. Solius enim Rationis est attingere naturam, « universale ». Ad hunc scopum debemus quidem ad principium causalitatis recurrere; at inductio non est conclusio deductionis proprie dictae, sed quodam vero sensu est « inventio », quae nostro intuitui sese obicit, dum applicando ad data experientiae principium logicum, ea penetrat luce propria huius principii, sicque ea « rationalia » reddit. Unde processus inductivus ad demonstrationem a posteriori seu ex effectu accedit.
Περιλαμβάνει:Enthalten in: Gregorianum