DER LETZTE KÖNIG VON BABYLON

Veritas histórica multorum quae in libro Danielis de ultimo Babylonis rege, Baltasar, referuntur inscriptionibus cuneatis nuper inventis insigniter confirmatur. Primum enim Bel-sar-uşur regiae auctoritatis patris sui Nabonidi certo particeps erat, unde rex fuisse et tertiam non secundam regni dignit...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Alfrink, Bern (Author)
Format: Electronic Article
Language:German
Check availability: HBZ Gateway
Journals Online & Print:
Drawer...
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Peeters 1928
In: Biblica
Year: 1928, Volume: 9, Issue: 2, Pages: 187-205
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:Veritas histórica multorum quae in libro Danielis de ultimo Babylonis rege, Baltasar, referuntur inscriptionibus cuneatis nuper inventis insigniter confirmatur. Primum enim Bel-sar-uşur regiae auctoritatis patris sui Nabonidi certo particeps erat, unde rex fuisse et tertiam non secundam regni dignitatem Danieli obtulisse iure asseritur: quin imo statuto anno quo Bel-sar-uşur regnare coeperit, prophetiae primo et tertio eius regni annis assignatae temporis et loci ádiunctis optime convenire et aptissime illustrari videntur. Deinde plura favent, nihil obstat sententiae quod Bel-sar-uşur, quem ben, i. e. vel filium vel nepotem, Nabuchodonosoris Baruch et Daniel vocant, filius filiae huius regis erat. Nam pater eius Nabonidus, e primoribus iuvenibus urbis Harran a Babyloniis devictae, in aulam regiam sicut ipse Daniel assumi potuit et, adiu vante forte matre Nitocride, cui Herodotus nomen reginae et maximam auctoritatem tribuit, ipsius regis filiam in matrimonium accipere, unde etiam explicaretur quomodo contra Labasi-Marduk, nepotem Nabuchodonosoris natu minorem, potiori quidem iure de regno disceptarit. Tertio urbs Babylon nocte sequente 15. diem mensis deae Istar sacrum « sine proelio » a Gobrya captaest. Haud aliter Daniel narrât Babylonem nocte et occasione festi et necopinato (ut sacro textu clarissimeinnuitur) in manus hostium incidisse.
ISSN:2385-2062
Contains:Enthalten in: Biblica