Summary: | In Libro Iudicum e longo tempore problema principale proponebatur, quamnam correlationem textus Codicum A et Β obtineant. Quam quaestionem solvere conamur inquirentes, non tarn in singulos codices quam in familias horum codicum. § 1. AGabckx familiam implent non raro iuxta MTcorrectam, et exhibent recensionetn cuius auctorem Origenem esse liquet ex affinitate cum SH. Varia plana vestigia hanc recensionem ostendunt deligentissime correctam secundum MT, quae tarnen, cum usui ecclesiastico non responderet, imperfecte conservata est. § 2. Lucianus innitens hac recensione novam confecit elaborationem. Nam textus, quem KZ dglnoptvw monstrant, videtur esse nihil aliud nisi exemplum columnae cuiusdam o' Origenis, turn quoad linguam turn quoad sensum perpolitum. Veri simile est Lucianum textum hebraicum nullatenus comparasse. § 3. Familia MN hyb₂ vetustissimam, quam habemus formam veteris Koine, continet. Cui máxime adpropinquant fragmenta sub o' citata codicis z. Textus hic haud dubie Origeni tribuendus est : postquam priorem familiam AGabckxS/I tetraplis adscripsimus haec fragmenta hesaplis assignare cogimu § 4. Recensio hesychiana, quam in Codd. Β (d) efij (o) qrsuza₂ arbitramur, non est nova prorsus translatio, sed elaboratio verbis parum consentiens veteris Koine.
|