EL ḤEREM BIBLICO

Variae notationes turn substantivi herem turn verbi haram breviter recensentur (p. 4-7). Ubicumque sermo est de herem invenitur notio communis separandi, reservandi; unde licet concludere hanc esse significationem fundamentalem et primigeniam verbi haram. Inde facile explicatur cur herem sit nonnunq...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Fernández, A. (Author)
Format: Electronic Article
Language:Spanish
Check availability: HBZ Gateway
Journals Online & Print:
Drawer...
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Peeters 1924
In: Biblica
Year: 1924, Volume: 5, Issue: 1, Pages: 3-25
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:Variae notationes turn substantivi herem turn verbi haram breviter recensentur (p. 4-7). Ubicumque sermo est de herem invenitur notio communis separandi, reservandi; unde licet concludere hanc esse significationem fundamentalem et primigeniam verbi haram. Inde facile explicatur cur herem sit nonnunquam res Deo abominabais, alias vero grata. Quae polluta enim sunt substrahuntur usui et commercio, ne quis illis contaminetur ; quae vero sancta substrahuntur etiam usui profano ne ipsa contaminentur, et reservantur Deo. Ex hac notione prohibendi et reservandi derivata est notio destruendi (p. 7-9). Iam ad indolem specificam herem quod attinet, sunt qui existimant herem esse « locum quemdam sacrum quern Iahveh sibi réservât cum omnibus quae ibi inveniuntur », id quod pluribus locis S. Scripturae (Jos. 6-7); Ex. 19; 3, 5; Jos. 5, 13; 1 Sam. 15 etc.) adductis probatur. Hi vero si bene perpendantur, concludendum erit herem non esse « reservationem loci cuiusdam, quern Iahveh tamquam sibi speciali ratione proprium attribuit », sed potius « consecrationem Deo irrevocabilem rei ipsi gratae »; vel etiam (nam duplex habetur genus herem) « exterminium personae, vel personae et rei Deo abominabilis, cuiusque destructio fit in honorem Iahveh » (p. 9-19). Si quis vero quaerat quaenam est habitudo chronologica inter herem bellicum et herem oblationis, minime certe probatur illud fuisse prius istud posterius. Ε contra, cum notio fundamentalis herem inveniatur in herem oblationis potius quam in bellico, vide tur concludendum illud fuisse prius, istud vero posterius; quamvis, cum utrumque potuerit a notione generaliori immediate derivan, nihil de hac re cum certitudine affirmare licet (p. 19-22). Denique herem ex natura sua non est sacrificium, sed potest esse; neque est votum, sed homo potest se voto adstringere ad herem exsequendum (p. 22-25).
ISSN:2385-2062
Contains:Enthalten in: Biblica