LE SYMBOLISME DU SACRIFICE EXPIATOIRE EN ISRAËL (Suite et fin)
II, B: De expiatione vicaria. — Ad intellegendum quae sit indoles propria et intima natura sacrificii pro peccato, attente considerandum est quibus ritibus quave de causa secundum praecepta Legis offeratur. 1. Sanguis iam non tantum, sicut in ceteris sacrificiis, ad altare holocaustorum effunditur,...
Main Author: | |
---|---|
Format: | Electronic Article |
Language: | French |
Check availability: | HBZ Gateway |
Journals Online & Print: | |
Interlibrary Loan: | Interlibrary Loan for the Fachinformationsdienste (Specialized Information Services in Germany) |
Published: |
1921
|
In: |
Biblica
Year: 1921, Volume: 2, Issue: 3, Pages: 273-302 |
Online Access: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
Summary: | II, B: De expiatione vicaria. — Ad intellegendum quae sit indoles propria et intima natura sacrificii pro peccato, attente considerandum est quibus ritibus quave de causa secundum praecepta Legis offeratur. 1. Sanguis iam non tantum, sicut in ceteris sacrificiis, ad altare holocaustorum effunditur, sed largiori usui inservit et ad utrumque altare atque ipsum, saltem semel in anno, Propitiatorium variis modis aspergendo et ungendo adhibebatur, ita ut, quo gravius erat peccatum, eo etiam et crebriores et sollemniores haberentur conspersiones. Arctior ergo, ex lege levitica, inter peccatum expiandum et sanguinem quo expiatur intercedit nexus, qui specialem sacrificii piacularis naturam denotat. 2. Victimae mactatio, omnium quidem cruentorum sacrificiorum necessaria condicio est, sed, post peccatum admissum, speciem vindictae infligendae poenaeque luendae prae se fert. Haec autem poena, quae offerenti subeunda esset, victimae vices eius gerenti irrogatur, ideoque satisfactio vicaria dicenda est. Sedulo quidem notandum est sacrificia non fuisse instituta ad peccata graviora redimenda. At, praeter peccata illa enormia quibus delendis nullum concedebatur sacrificium, alia multa erant quibus imprudenter commissis Israelitae in mortis periculum incurrebant. Immo et Lex et traditio docebant populum hebraicum a ruina et excidio defendi atque salvum et incolumem servari propterea quod sacrificia pro peccatis, die praesertim anniversariae Expiationis, rite fideliterque persolvebantur. Ergo immolatione victimae plerumque non solum satisfactio, sed etiam proprio sensu mors vicaria Deo offerebatur. 3. Mantis imponebantur super caput victimae piacularis, qui ritus, tum per se ipse ad translationem quamdam generice significandam miro modo aptus est, tum etiam, ex verbis Levitici et ex Synagogae expressa perpetuaque traditione, eo fine adhibebatur ut peccata offerentis imponerentur victimae et eius morte destruerentur, quin tamen haec peccatorum imputatio sanctitati hostiae vel levissime ofriceret. 4. Tandem ex modo agendi et sentiendi finitimorum populorum ostenditur fidem de vi et efficientia piacularium hostiarum per modum satisfactionis vicariae ubique antiquitus viguisse, sed solum apud Hebraeos puram et omni superstitionis aut magiae macula immunem exstitisse : unde doctrina tota hucusque exposita egregie confirmatur. Ergo in sacrificio pro peccato duo inveniuntur quae eius naturam, vim et effectus explicant : satisfactio vicaria et unionis desiderium, effusione sanguinis significata ; hoc quidem multo praestat altero, sed ex utroque mira dignitas et virtus tum sacrificiis Veteris Testamenti tum praecipue sacrificio Crucis confertur. |
---|---|
ISSN: | 2385-2062 |
Contains: | Enthalten in: Biblica
|