A NOTE ON THE MIŠNA : PASSOVER 7, 9 s

In enodanda ea quaestione chronologica, quae de ultima Christi Domini cena paschali instituitur, nonnemo rem bene posse explanari arbitratur per suppositionem, in usu tunc apud Iudaeos fuisse, sed a Christo sepositam esse regulam quandam kalendariam (regulam 'Badhu' vocitant). Ista enim, n...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Lattey, Cuthbert (Author)
Format: Electronic Article
Language:Latin
Check availability: HBZ Gateway
Journals Online & Print:
Drawer...
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Peeters 1921
In: Biblica
Year: 1921, Volume: 2, Issue: 3, Pages: 347-353
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:In enodanda ea quaestione chronologica, quae de ultima Christi Domini cena paschali instituitur, nonnemo rem bene posse explanari arbitratur per suppositionem, in usu tunc apud Iudaeos fuisse, sed a Christo sepositam esse regulam quandam kalendariam (regulam 'Badhu' vocitant). Ista enim, ne duobus diebus contiguis feriandum esset, dicunt determinatum esse, ne unquam d. 15. Nisan, dies festus paschalis, in diem? Veneris incideret. De hocce problemate in hac animadversione non agitur, sed, occasione inde capta, locus quidam Mišnae (Pesaḥim 7, 9 s.) proponitur, explicatur crisisque eius litteraria instituitur. Etenim in 7, 9 b textus vulgatus duas sententias habet quae inter se pugnant (agnus, certis quibusdam condicionibus positis, putrescere sinatur; et: die 16 comburatur), quarum igitur alterutra videtur esse spuria. Revera in Miḥna Talmudi Hierosolymitani posterior sententia abest, Babylonici codices quidam vel eandem omissis vocalibus notant vel ipsam omittunt, atque ex Gemara utriusque Talmudi illam elucet esse omittendam. Insuper sententia Miḥnae 7, 10 b claris verbis supponit evenire potuisse, ut 15. Nisan esset dies festus et postridie sabbatum, i. e. regulam illam 'Badhu' non valuisse.
ISSN:2385-2062
Contains:Enthalten in: Biblica