Summary: | Hoc articulo auctor demonstrare contendit hymnos philosophicos Synesii Cyrenensis in mysticis celebrationibus originem habuisse, in quibus philosophia ad mentem ad Deum per contemplationem erigendam in coetibus quibusdam secretioribus adhibebatur eosque affirmat partus esse mentis ad coniunctionem cum Deo iam evectae. Ad quem finem testimoniis allatis maxime ex epistulis ipsius Synesii auctor vere ipsum Synesium mysticas huiusmodi celebrationes frequentare consuevisse demonstrat, atque earundem naturam ac modum proprium declarat; Synesianis deinde hymnis inspectis, in iisdem veri ritus religiosi per philosophiam peragendi probat notas clare agnoscendas. Instituit demum comparationem inter Synesiana carmina et scripta Hermetica quae dicuntur, ac praesertim hymnos illos considerat, qui in iisdem scriptis Hermeticis inveniuntur, qui et ipsi tanquam ritus sacri habendi sunt, quique magnam Hermetem inter Trismegistum atque Synesium ostendunt intercedere similitudinem.
|