Theologia catholica et Assumptio B. V. M

In hac dissertatione, revocatis in memoriam principiis scientiae theologiae catholicae, ostenditur veritatem Assumptionis B. M. V. esse revelatam, prae oculis habendo obiectiones a Prof. B. Altaner in contrarium propositas. Primarium theologi catholici munus est accurate investigare doctrinam Eccles...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Filograssi, I. (Author)
Format: Electronic Article
Language:English
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Ed. Pontificia Univ. Gregoriana 1950
In: Gregorianum
Year: 1950, Volume: 31, Issue: 3, Pages: 323-360
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:In hac dissertatione, revocatis in memoriam principiis scientiae theologiae catholicae, ostenditur veritatem Assumptionis B. M. V. esse revelatam, prae oculis habendo obiectiones a Prof. B. Altaner in contrarium propositas. Primarium theologi catholici munus est accurate investigare doctrinam Ecclesiae magisterii in subiecta materia: Ecclesia est fidei regula proxima. Quatuor autem sunt quae notam faciunt mentem Ecclesiae: absoluta certitudo circa factum Assumptionis; plurima postulata Episcoporum, petentium ut Assumptio definiretur tamquam fidei dogma; epistola Summi Pontificis, interrogantis Episcopos utrum censerent posse Assumptionem definiri idque esse opportunum; longe maxima Episcoporum pars affirmative respondit ad utramque quaestionem. Inde eruitur veritatem Assumptionis iam nunc theologice posse saltem haberi tamquam fidei proximam. Aliud theologi munus est investigare monumenta et documenta traditionis divino-apostolicae. Porro, sub luce doctrinae Ecclesiae, constat Assumptionem esse revelatam, et quidem implicite, et contentam in aliis marianis privilegiis explicite revelatis. Contra hunc demonstrationis processum, obiectiones moventur quae, suppositis catholicis principiis, efficaciter solvuntur. Etiamsi nullus textus Sacrae Scripturae Assumptioni faveret, huius revelatio veritatis immota staret, ex Ecclesiae doctrina et ex traditione divino-apostolica. Attamen non pauci theologi argumenta afferunt, praesertim ex Protoevangelio et ex Salutatione Angelica: Ave Maria, gratia plena, etc. In his textibus interpretandis non utuntur mera exegesi litterali-historica, sed eos explicant pleniore sensu, qui dicitur, instituta comparatione cum tota revelatione Novi Testamenti, et cum posteriore interpretatione in Ecclesia. In hoc consistit radicale discrimen inter Prof. Altaner et eius adversarios. Discrimen oritur a diversa « mentalitate » ut aiunt, hinc mere historica, hinc theologica, quae mere historicam comprehendit et superat. Theologi catholici apprime distinguunt criterium mere historicum et criterium dogmaticum; et insuper firmiter tenent, quoad Scripturam et Traditionem, ultimum et definitivum iudicium spectare ad vivum Ecclesiae magisterium. Articulus hic conscriptus et typis iam erat impressus, quando nuntium officiale datum est proclamationis dogmatis Assumptionis.
Contains:Enthalten in: Gregorianum