Il concetto di sostanza nel Dogma Eucaristico in relazione alla fisica moderna
Occasione sumpta ab aliquibus recentioribus scriptis, in quibus ex theoriis physicis modernis difficultates moventur contra traditionalem conceptum substantiae in explicatione dogmatis eucharistici a theologis adhibitum, in primis exactius determinatur sensus quo terminus substantiae in formulis dog...
Main Author: | |
---|---|
Format: | Electronic Article |
Language: | Italian |
Check availability: | HBZ Gateway |
Fernleihe: | Fernleihe für die Fachinformationsdienste |
Published: |
Ed. Pontificia Univ. Gregoriana
1949
|
In: |
Gregorianum
Year: 1949, Volume: 30, Issue: 1/2, Pages: 7-45 |
Online Access: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
Summary: | Occasione sumpta ab aliquibus recentioribus scriptis, in quibus ex theoriis physicis modernis difficultates moventur contra traditionalem conceptum substantiae in explicatione dogmatis eucharistici a theologis adhibitum, in primis exactius determinatur sensus quo terminus substantiae in formulis dogmaticis assumendus est. Cum autem nomine substantiae in dogmate nihil aliud necessario indicetur quam vera et intima realitas physica seu natura panis, qua scilicet panis est panis, in oppositione ad apparentias seu species, quae sensu percipiuntur et intellectui substantiam ipsam naturaliter manifestant, clare patet substantiae conceptum aristotelico-scholasticum non relinqui pro catholicis ut unicam possibilem interpretationem dogmatis, quamvis certe omnium optima appareat. Hinc necessitas diligenti consideratione perpendendi etiam tentamina, qualia sunt quae fundantur in philosophiis cartesiana et leibniziana, ex quibus in particulari examinatur theoria ab Unterkircher proposita, quae tamen multiplici ex capite reicitur. Inde, ad radicem difficultatum deveniendo, examini subiciuntur novae theoriae physicae modernae; ex quo concluditur physicam modernam conceptum substantiae aristotelicum non solum non adversari, sed etiam eidem aperte favere, ac proinde nullo modo exigere revolutionem illam radicalem quae a pluribus asseritur. Standum est ergo notioni philosophiae scholasticae, quae non solum in recta consideratione metaphysica realitatis fundatur, sed etiam optime componitur tum cum dogmate tum cum scientia physica moderna. |
---|---|
Contains: | Enthalten in: Gregorianum
|