Von der Philosophie des « Nichts » zur Philosophie des « Seins—selbst »: Zur grossen « Wende » im Philosophieren M. Heideggers
Quae hucusque passim tamquam « philosophia nihili » proponi solebat doctrina Heideggeri, ea in quibusdam scriptis minoribus tempore belli editis, sese iam revelat tamquam philosophia ipsius Esse subsistentis. — Intendimus igitur: 1° inversionis huius circumscribere factum et verum momentum. Interpre...
Main Author: | |
---|---|
Format: | Electronic Article |
Language: | German |
Check availability: | HBZ Gateway |
Fernleihe: | Fernleihe für die Fachinformationsdienste |
Published: |
Ed. Pontificia Univ. Gregoriana
1947
|
In: |
Gregorianum
Year: 1947, Volume: 28, Issue: 2/3, Pages: 357-378 |
Online Access: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
Summary: | Quae hucusque passim tamquam « philosophia nihili » proponi solebat doctrina Heideggeri, ea in quibusdam scriptis minoribus tempore belli editis, sese iam revelat tamquam philosophia ipsius Esse subsistentis. — Intendimus igitur: 1° inversionis huius circumscribere factum et verum momentum. Interpretes communiter H. ponere solent, — Auctore ipso pluries expresse, etsi frustra, contradicente, — inter philosophos « existentiae »; quasi etiam eius intentio primarie in id dirigeretur, ut vindicaret, via illa alogica, personae humanae concretae dignitatem et valores varios, ab idealismo praesertim pessumdatos; ita tamen ut simul tamquam nota propria eius anthropologiae efferretur clausa illa contingentia intramundana hominis, cuius constitutivum intimum esset illud quasi absolutizatum « esse ad mortem, ad nihilum ». Quod « nihil », ut pura et totalis negatio, constitueret totum ambitum metaphysicae humanae. Iamvero hanc interpretationem eiusmodi negativitatis « nihili » Auctor nunc expresse ut penitus arbitrariam denuntiat: cum illud « nihil » non sit tale, nisi quoad nos, pro nostra scil. cognitione conceptuali-categoriali; dum in se potius dici debeat « velamen mysterii » Absoluti, immo tò « Esse-ipsum ». Tale quidem, quod Ipsum etiam sine omni (alio) ente in sua essentia subsistat, dum alia ab Ipso quaelibet non nisi subsistant eius gratia. Quod Esse-ipsum dein ulterius determinatur, per novum cogitandi modum « essentialem » (= supraconceptualem), tamquam tò Absolutum, Perfectum, Sanctum, Divinum,... Igitur inversio qua vix profundior concipitur. 2° Inde obvia quaestio: utrum et qua ratione novus hic ontologismus haberi possit, uti auctor insinuare videtur, ut continuo cohaerenterque evoluta eius constans doctrina. — Prius analytice efferimus momenta singula a quibus responsum dandum specificabitur: a) sublineatur ea quae evidenter inde ab opere « Sein und Zeit » expresse fuit intentio primaria Auctoris stricte ontologica: eruendus sensus originarius toû esse, uti sese nobis imponit per factum transcendentiae toû esse (das « Sein », tamquam vinculum intime omnia unificans), relate ad entia (das « Seiende » cum sua diversitate, multiplicitate); b) Ad hunc finem analytica existentiae tota non est nisi medium, in quantum originaria significatio toû esse nonnisi ab analysisato eo ente repeti posset, cuius essentia hoc praecise constitutivum denotat quod ipsum natum sit quaerere et intelligere tò esse; c) sed medium necessarium, cum unice per hanc analyticam existentiae humanae, detegi et eliminari possent quaedam interpretationes toû esse prorsus derivatae, inauthenticae, imprimis etiam interpretatio logico-conceptualis ontologiae traditionalis, quae haereret in strato superficiali, anthropomorphice pragmatistico (quadantenus « homo faber »); d) Discussis obiectionibus obviis contra hunc modum ponendi quaestionem ontologicam prolatis: analysantur exactius notiones primae, quae in ea implicantur: notio entis, esse et praesertim actus ille, « manifestissimus et simul mysteriorissimus, intellectus toû esse (Seinsverständnis), quo appercipiendo, primo constitueretur differentia entis et esse seu nasceretur demum ontologia. Huius actus eruitur natura (quae nec mere realistice, nec sensu transcendentalismi Kantiani sumitur, sed dicit sui generis spontaneitatem); varii gressus et momenta; horum indoles varia logica et valor philosophicus unicuique proprius. E quibus positis iam, in articulo ulteriori, synthetice colligi poterunt singulae phases et aspectus doctrinae ontologicae ita resultantis. |
---|---|
Contains: | Enthalten in: Gregorianum
|