A metaphysical argument against the possibility of ímmediate action from a distance

Scopus dissertationis est proponere argumentum quoddam metaphysicum contra possibilitatem actionis in distans quod adhuc immerito neglectum esse videtur. Argumentum vero, quod tribuitur S. Thomae ob rationem in dissertatione explicandam, nititur in effato quoad potentia est principium suo actui (in...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Little, A. (Author)
Format: Electronic Article
Language:English
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Ed. Pontificia Univ. Gregoriana 1946
In: Gregorianum
Year: 1946, Volume: 27, Issue: 4, Pages: 567-583
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:Scopus dissertationis est proponere argumentum quoddam metaphysicum contra possibilitatem actionis in distans quod adhuc immerito neglectum esse videtur. Argumentum vero, quod tribuitur S. Thomae ob rationem in dissertatione explicandam, nititur in effato quoad potentia est principium suo actui (in casu, actioni) intrinsecum illum actum determinans ut sit proprius potentiae. Relatio inter agens et effectum in fieri qua hic fit actio illius, illud vero actu agens, fundatur in ipso effectu in fieri. Atqui non potest fundari in effectu in fieri nisi fundamentum suum intrinsece determinatur in effectu per praesentiam ipsius agentis in effectu. Ergo. Ad. Maj. Nisi fundatur in effectu in fieri fundatur in altero ex relatis sc. in agente. Atqui non fundatur in agente; quod si fundamentum relationis ipsi facto agendi qua tali intrinsecae esset in agente etiam hoc fundamentum de novo oriretur in agente et hoc mutaretur ipso facto agendi, quod repugnat. Ergo. Ad. Min.: Fundamentum illud determinatur aut per praesentiam passi aut per solam realitatem effectus in fieri qua talis aut per modum realiter distinctum in effectu productum ab agente aut per ipsum agens intrinsece praesens qua tale; quia in actione transeunte qua tali nihil datur nisi agens et passum et esse in actu productionis ab agente. Atqui nequit esse passum quia actus agentis qua talis est prior potentia recipientis qua tali; nec potest esse ipse effectus in fieri quia saepe effectus potest in sua totalitate produci a qualibet ex pluribus causis ideoque ratio effectus nequit hunc appropriare suo agenti eo modo qui requiritur in omni actione qua tali ut sit actio; nec potest esse modus effectus in fieri, quia ipse hic modus esset effectus quidam et sic non magis quam effectus in fieri quem modificat potest per se solum constituere agens tamquam in actu. Ergo fundamentum determinatur per ipsum agens in sua realitate intrinsece praesens effectui in fieri.
Contains:Enthalten in: Gregorianum