De exsistentialismo M. Heidegger, eiusque nota “transcendentali„ observationes quaedam

Occasione recentiorum quarundam de exsistentialismo publicationum, quae philosophiam M. Heideggeri indiscriminatim cum illa hodie pervulgata philosophia exsistentiae commiscent: 1) describitur ea quae vere dominans est apud H. intentio stabiliendi - utique per medium analysis et reflexionis plerumqu...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Naber, Al (Author)
Format: Electronic Article
Language:Italian
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Ed. Pontificia Univ. Gregoriana 1944
In: Gregorianum
Year: 1944, Volume: 25, Issue: 3/4, Pages: 335-356
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:Occasione recentiorum quarundam de exsistentialismo publicationum, quae philosophiam M. Heideggeri indiscriminatim cum illa hodie pervulgata philosophia exsistentiae commiscent: 1) describitur ea quae vere dominans est apud H. intentio stabiliendi - utique per medium analysis et reflexionis plerumque phaenomenologico-exsistentialis, - theoriam transcendentalem entis qua talis, igitur « ontologiam ». Haec autem cum obvie etiam saporem quemdam Kantianum prae se ferat, et ob indolem a-logicam realitatis « onticae », et ob correlativam spontaneitatem ontologizantem intellectus, ita ut a quibusdam H. simpliciter dicatur Kantianus; 2) ostenditur quomodo revera se habeat hic transcendentalismus realistico-ontologicus H., ad transcendentalismum logico-idealisticum Kantii, breviter discutiendo eam quam H. dedit interpretationem de Kantio. Iamvero per profundiores quae introducuntur transpositiones - (v. gr. cognitio trahitur ad genus intuitionis; tempus erigitur in intimum constitutivum omnis realitatis...) H. systemati rationis cum suis formis et legibus idealibus iam substituit historicismum quemdam metaphysicum phaenomenologico-personalisticum, cum nota realistica quidem sed simul quodammodo psychologistica. Ita facilius etiam elucet: 3) quis revera sit sensus et valor tum illius, effective sat modestae, « ontologiae fundamentalis » subjectivitatis finitae, tum illius antignoseologismi radicalis: quae duo simul ubique transparent quasi anima totius operis H.
Contains:Enthalten in: Gregorianum