La « Materia sígnata » di S. Tommaso secondo la diversa interpretazione del Gaetano e del Ferrarese
Apud Thomistas plerosque convenit, principium individuationis corporearum substantiarum esse « materiam signatam quantitate ». Quod autem ad explicandam hanc conclusionem attinet, in varias ipsi Thomistae abeunt vias, teste Ioanne a Sancto Thoma. Controversia igitur ipsos Sancti Thomae asseclas divi...
Main Author: | |
---|---|
Format: | Electronic Article |
Language: | Italian |
Check availability: | HBZ Gateway |
Interlibrary Loan: | Interlibrary Loan for the Fachinformationsdienste (Specialized Information Services in Germany) |
Published: |
1943
|
In: |
Gregorianum
Year: 1943, Volume: 24, Issue: 1, Pages: 78-85 |
Online Access: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
Summary: | Apud Thomistas plerosque convenit, principium individuationis corporearum substantiarum esse « materiam signatam quantitate ». Quod autem ad explicandam hanc conclusionem attinet, in varias ipsi Thomistae abeunt vias, teste Ioanne a Sancto Thoma. Controversia igitur ipsos Sancti Thomae asseclas dividit. Certum quidem est illis in materia prima esse ultimo reponendum multiplicabilitatis formarum substantiarum principium intra earum speciem, necnon distinctionis numericae; immo etiam tale principium esse materiam « signatam », partem videlicet determinatam, quae talis esse non potest independenter a quantitate, unde factum est ut a multis « signata quantitate » nuncupetur, quae tamen a S. Thoma simpliciter « materia signata » dici solet, quamquam ita eam explicet ut designatio a quantitate dependeat. In eo cardo disputationis vertitur, quod alii aliter intelligant modum quo quantitas esse possit signum determinatae alicuius materiae partis. Si discrimen quod in hoc modo explicando inter Caietanum et Ferrariensem intercedit accuratius perpenderimus, quod nobis hac lucubratione proposuimus, arbitramur aptius parari viam ad facilius veram Sancti Thomae de corporearum substantiarum principio individuante sententiam recte intelligendam. |
---|---|
Contains: | Enthalten in: Gregorianum
|