Psicología de la conversión en San Agustín: IV. El Verbo, luz-senda del hombre
Praesenti articulo completur studium quod ab auctore traditur ut introductio in synthesim Sti. Augustini. Haec a psychologia conversionis exordiatur oportet, quia ab eadem dependet visio illa mundi interioris, quae praebet veluti clavim profundioris structurae totius systematis Sti. Doctoris. Psycho...
Main Author: | |
---|---|
Format: | Electronic Article |
Language: | Spanish |
Check availability: | HBZ Gateway |
Fernleihe: | Fernleihe für die Fachinformationsdienste |
Published: |
Ed. Pontificia Univ. Gregoriana
1942
|
In: |
Gregorianum
Year: 1942, Volume: 23, Issue: 3/4, Pages: 291-325 |
Online Access: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
Summary: | Praesenti articulo completur studium quod ab auctore traditur ut introductio in synthesim Sti. Augustini. Haec a psychologia conversionis exordiatur oportet, quia ab eadem dependet visio illa mundi interioris, quae praebet veluti clavim profundioris structurae totius systematis Sti. Doctoris. Psychologica suiipsius introspectio duxit Augustinum ad problema fundamentale suae synthesis in eo repositum quod in anima hominis unicum quidem praesit Lumen « internumaeternum », ipsa Veritas seu Verbum Dei; at non unus, sed duo in ipsa vigeant amores. Inde dramma quod in eius intimiori vita evolvitur. Huius tres sunt phases: prima in qua describitur origo crisis spiritualis, inquietudinis et vitae informis; altera in qua describitur conversio mentis in intima sua et primus intuitus Veritatis per transcendentiam ab omni ordine temporali et mutabili etiam in vita spirituali; tertia in qua describitur conflictus in voluntate hominis sub duplici pondere amoris suipsius et amoris aeternae Veritatis, quam mens iam certo noscit sed cui nondum adhaeret. Per processum in secunda phasi descriptum pervenit mens ad intuitum prorsus indubium lucis immutabilis Verbi divini: at haec intellectualis perceptio, etsi omnino evidens, non sufficit ad solutionem crisis internae cuius conscia est anima humana. Intuitus enim ille fit in quadam instantanea tantum superatione temporis cui subiicit mens nondum pura, et proinde nequit mederi vitae eius informi ac inquietae. Philosophi pagani qui vestigia premunt Platonis ad hanc conversionis phasim pervenire potuerunt; at nihil ipsis profuit certo perspexisse exsistentiam Luminis aeterni ut patriae ad quam pervenire oporteat, non agnita via qua eundum sit. Cognitio huius viae constituit essentiam spiritualismi christiani. Dogma enim eius centrale est Verbi incarnatio in cuius agnitione homini panditur Veritas non modo ut superna patria, verum etiam ut certa via et aeterna vita. Tota historia conversionis, sed praesertim ultima phasis, de qua speciatim hic agitur, ostendunt clarissime Augustinum per observationem vitae spiritualis personalis et socialis, per introspectionem mundi interni et transpositionem ad mundum historicum, perspexisse sub luce omnino nova illud problema quod, ut ostendetur Deo volente in speciali auctoris opere, constituit cardinem suae synthesis philosophico-theologicae. |
---|---|
Contains: | Enthalten in: Gregorianum
|