La nécessité de la grâce pour arriver à la foi d'après Saint Jean Chrysostome
Quaeritur utrum sentiat Chrysostomus internam gratiam supernaturalem necessariam esse, sive ad actum fidei, sive ad initium fidei. 1° Exponitur, § 1a, quid apud eum vox « χάϱις » significet. 2° Probatur, § 2a, fidem donum esse gratiae Dei, hoc quidem duobus argumentis. Primum eruitur ex eo quod Chry...
Main Author: | |
---|---|
Format: | Electronic Article |
Language: | French |
Check availability: | HBZ Gateway |
Fernleihe: | Fernleihe für die Fachinformationsdienste |
Published: |
1938
|
In: |
Gregorianum
Year: 1938, Volume: 19, Issue: 4, Pages: 515-542 |
Online Access: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
Summary: | Quaeritur utrum sentiat Chrysostomus internam gratiam supernaturalem necessariam esse, sive ad actum fidei, sive ad initium fidei. 1° Exponitur, § 1a, quid apud eum vox « χάϱις » significet. 2° Probatur, § 2a, fidem donum esse gratiae Dei, hoc quidem duobus argumentis. Primum eruitur ex eo quod Chrysostomus docet hominem nihil boni posse, saltem ad finem ultimum obtinendum, nisi superna quadam impulsione adjuvetur. Quod principium valet imprimis de actu fidei, ut pluries explicite affirmatur. Alterum vero ducitur ex eo quod nemo venit ad fidem nisi vocatus sit a Deo. Quae quidem vocatio, cum ejusdem sit naturae ac vocatio apostolorum aut prophetarum, eadem ratione, tota bonitati Dei, qui ab aeterno nos elegit, tribuenda est. Quidnam autem proprium in actu fidei, Patri, Filio, Spiritui Sancto, pertineat, in fine ponitur. 3°, Agitur, § 3a, de necessitate gratiae ad initium fidei. Licet enim, argumentis jam § 2a explanatis, quaestio soluta videatur, attamen de mente Chrysostomi inquirendum est, cum saepius initia fidei et bonorum operum libertati hominis attribuat, ita ut hominis esset sua primum afferre, quibus positis, Deus et ipse quae sua sunt ad opus perficiendum praestaret. At omnibus perpensis sic concluditur: a) Sententiae Chrysostomi, non ut asserta theologi qui de initio fidei abstracte dissereret, sed ut verba oratoris qui fideles ignavos eloquenter hortatur, accipiendae sunt. b) Cum non constet haec initia, quae penes hominem esse dicit, ad ordinem supernaturalem pertinere, non constat proinde ea quae sunt hominis primam gratiam stricte mereri. Probabilius autem generosi conatus infidelium ut dispositiones ad gratiam mere negativae habendi sunt. c) Cum vero Dei vocatio omni usu libertatis nostrae prior sit, initium fidei et salutis gratiae praevenienti tribuendum est. Patet ergo Chrysostomum necessitatem gratiae ad initium fidei minime negare, quamvis, ad tuendam libertatem, actionem primae causae in liberum arbitrium, modo simpliciore, hic et illic, describat. |
---|---|
Contains: | Enthalten in: Gregorianum
|