History of the Editions of St. Thomas's "De unitate intellectus"
Ter saeculo xv hic tractatus in lucem prodiit seorsum : Tarvisii (1476) editore Joan. de Hassia (Hs), Patavii (1486), Papiae (1488), altera et tertia ed. primam reproducente. Deinde in prima magna collectione Opusculorum, ab ignoto « didascalo » edita (Ds), anno 1485 cc. Etiam in collectione a P. So...
| Main Author: | |
|---|---|
| Format: | Electronic Article |
| Language: | English |
| Check availability: | HBZ Gateway |
| Interlibrary Loan: | Interlibrary Loan for the Fachinformationsdienste (Specialized Information Services in Germany) |
| Published: |
1936
|
| In: |
Gregorianum
Year: 1936, Volume: 17, Issue: 1, Pages: 53-81 |
| Online Access: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
| Summary: | Ter saeculo xv hic tractatus in lucem prodiit seorsum : Tarvisii (1476) editore Joan. de Hassia (Hs), Patavii (1486), Papiae (1488), altera et tertia ed. primam reproducente. Deinde in prima magna collectione Opusculorum, ab ignoto « didascalo » edita (Ds), anno 1485 cc. Etiam in collectione a P. Soncinate Mediolani edita (Sn), 1488. Quae tres edd. sunt inter se omnino vel paene independentes, et ex codd. desumptae. Ant. vero Pizamanus Opuscula edidit (Pz) Venetiis, 1490, 1498, quod opus iterum anno 1508 prodiit; non ex codd., sed accepto textu De Unitate a Sn, quem correxit cum ex Ds tum proprio marte. Porro, ed. Lugdunensis (1562) reproduxit Pz, Romana vero (Rm, 1570) Lugdunensem. Utraque ed. Veneta, 1587 et 1594 (Prima Veneta), imitata est Rm, cum propriis alterationibus et defectibus; et ex alterutra harum dependent omnes edd. subsequentes. Etenim ed. Bergomensis (1741) textum praebet Ven. 1587, textum vero Bergomensem Neapolitana, 1849-51. Ex alia parte, Antverpiana (sive Coloniensis, 1612) sequitur Primam Ven., et Parisiensis (Plé, 1634) Antverpianam in singulas novas edd. semper subintrantibus nonnullis variantibus, sive coniectantibus editoribus sive casu. Alteram ed. Parisiensem confecit Pellican, 1656, usurpato textu Pele, quem tamen hic illic mutavit, adiunxitque amplam introd., praefationes singulis tractatibus, titulos et notas in margine. Anno deinde 1787 apparuit ed. Secunda Veneta, rem dirigente B. De Rubeis, cuius Dissertatio XIX tanquam admon. praevia huic tractatui praeposita est. Textum Primae Venetae adhibuit, additis paucis correctionibus et notis, et expulsis tribus ex interpolatis (ab Sn) versionibus Themistii. Ed. Parmensis (1864) imitatur Secundam Ven., et Parisiensis (Vivès, 1875) Parmensem, sed ita ut editor Stan. Fretté meliorem tradat textum citationum ex Themistio, a codd. desumptum. Neque alibi videtur ullus editor post Sn, excepto Vinati, codicem adiisse ad textum nostri opusculi corrigendum, nisi in istis tribus citationibus restituendis. In suis edd. Opusculorum, De Maria (Romae, 1886) et Mandonnet (Parisiis, 1927) reproducunt textum Parmensem. De Unitate seorsum edidit J. Vinati in Divo Thoma (Placentiae, 1880-1887) magna diligentia, textum emendando per quosdam codd., vel saltem lectiones codd. in notis indicando. Tandem Nardi rediit ad textum Sn, cui tamen miscet multas lectiones et ex vulgato et propriis coniecturis, perperam etiam restituendo interpolatam versionem Themistii. Quibus addere liceat has edd. Opusculorum, quae De Unitate non continent: Duacensem, 1603; Neapolitanam, 1778; Parisiensem, 1881. |
|---|---|
| Contains: | Enthalten in: Gregorianum
|