Notre solidarité en J.C. et en Adam
Hodie multi ex « principio solidaritatis », ut aiunt, volunt dogmata de Peccato originali et Redemptionis explicare. Vox « solidaritas » (gallice solidarité, italice solidarietà, anglice solidarity) ambigua est. Significat enim primario factum iuridicum quo omnes solvere tenentur debitum quod unus c...
Main Author: | |
---|---|
Format: | Electronic Article |
Language: | French |
Check availability: | HBZ Gateway |
Fernleihe: | Fernleihe für die Fachinformationsdienste |
Published: |
Ed. Pontificia Univ. Gregoriana
1932
|
In: |
Gregorianum
Year: 1932, Volume: 13, Issue: 3, Pages: 373-403 |
Online Access: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
Summary: | Hodie multi ex « principio solidaritatis », ut aiunt, volunt dogmata de Peccato originali et Redemptionis explicare. Vox « solidaritas » (gallice solidarité, italice solidarietà, anglice solidarity) ambigua est. Significat enim primario factum iuridicum quo omnes solvere tenentur debitum quod unus contraxit, et vicissim omnes liberantur, uno solvente; deinde sensu latiori dependentiam mutuam quae viget inter partes et totum et partes inter se, ita ut omnes afficiantur si quid uni advenit; tandem sensu abusivo, dependentiam unilateralem qua generationes posteriores a prioribus pendent. Quare cum illa solidaritas multiplici sensu intelligatur, necesse est inquirere in quonam sensu et quomodo dogmatibus applicari possit. Porro manifestum est solummodo ultimo sensu abusivo conceptum solidaritatis dogmati de Peccato originali convenire posse, immo « principium solidaritatis » sic intellectum non esse explicationem, quia, ut alia taceam, explicandum remanet cur solummodo primum peccatum primi parentis ad posteros transfusum fuerit. — Protestantes qui per solidaritatem Redemptionem explicare volunt, plerique eius valorem obiectivum excludunt, et negant mortem Domini esse satisfactionem et sacrificium. Quidquid est de Protestantibus, dogma revelatum plus requirit quam meram solidaritatem naturalem; neque sufficit solidaritas moralis qua quis libenter pro aliis satisfacere velit; necesse est imprimis ut accedat decretum divinum quo Christus a Deo constitutus est Rex et Sacerdos. Secundum Scripturam et Patres Christus moriens cum genere humano ita intime erat coniunctus ut esset cum ipso una persona mystica. Vi electionis divinae et unctionis sacerdotalis Christus vices gerebat humani generis capitaliter non solummodo iuridice sed quasi ontologice, utpote causa exemplaris et finalis, insuper quia in cruce moriens intentionaliter omnes homines, immo virtualiter omnes qui aliquando aliquas eius gratias quocumque modo acciperent, portabat. |
---|---|
Contains: | Enthalten in: Gregorianum
|