Aristotle on the Problem of Error

Aristoteles, cum putaret doctrina sua ontologica actus et potentiae, logica de natura iudicii, eas se difficultates circa possibilitatem erroris declinasse quae Platonem adeo moverant, parum omnino hoc problemate vexatus est. Facti utique erroris momentum bene perspexit, siquidem (ut ait) in ipso di...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Keeler, L. (Author)
Format: Electronic Article
Language:English
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Ed. Pontificia Univ. Gregoriana 1932
In: Gregorianum
Year: 1932, Volume: 13, Issue: 2, Pages: 241-260
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:Aristoteles, cum putaret doctrina sua ontologica actus et potentiae, logica de natura iudicii, eas se difficultates circa possibilitatem erroris declinasse quae Platonem adeo moverant, parum omnino hoc problemate vexatus est. Facti utique erroris momentum bene perspexit, siquidem (ut ait) in ipso diutius versatur anima quam in veritate; quare sat multa tradit ad rem nostram spectantia in variis suis tractatibus, quae tum propter se ponderanda sunt, tum quia his ignoratis intelligi vix potest modus quo Peripatetici posteriores problema erroris expediunt. Notissima est doctrina illa logica: in rebus ipsis falsitatem esse nullam; nec etiam in mente quatenus apprehendit simplicia; sed in ea terminorum mentalium sive synthesi sive diairesi quae fit affirmando vel negando. Nullum dubium quin Aristoteles hic respiciat iudicium obiective sumptum, propositionem mentalem, quae falsa est quando dicit esse quod non est. Tamen, cum non tantum logicam, sed theoriam etiam cognitionis evolveret, non ita propositiones mentales respexit ut ad conspectum intellectus eiusque operationem nullo modo attenderet, quippe qui optime novit errorem constitui non falsa propositione sed adhaesione mentis falso, sicut scientiam propositione vera quae cognoscitur qua talis. Ut pateat igitur quid sit iudicium verum ponere et erroneum, et quomodo intellectus possit omnino arbitrari esse aliquid quod de facto non est, explicandus erat qui et qualis sit actus ille syntheticus intellectus: de quo tamen Aristoteles pauca tantum dicit, nec illa insignia claritate. Saepius proponitur quasi esset conceptio quaedam sive perceptio intellectus; sed quo pacto potest mens percipere vel agnoscere synthesim, ubi synthesis non existit? Quando falsam prae oculis vel non perspectam synthesim habet, videtur facultatem aliquam in anima supponere coniungendi pro lubitu conceptus qui formati iam et parati ipsi obiiciuntur. De sensibus thesis generalis est eos non decipi circa obiecta sua propria, sed circa communia et obiecta per accidens. Potentia vero iudicandi, vel potius discernendi, qua instruitur sensus, non exiguas suscitat difficultates. Primo tribuitur sensui, scil. communi; sed ubi de phantasia agitur, huic videtur transferrí; tandem, explicite dicitur iudicium in quo est veritas et falsitas non esse nisi íntellectus. Discursum itaque inferiorem et analogum ipsi sensui vult trìbuere; sed quid sit et quousque se extendat minus accurate determinat. Non deest denique in theoria aristotelica de iudicio momentum quoddam « voluntaristicum », quod praesertim apparet in eius Ethica, ubi est principium sollemne: prudentiam hominis et rectum iudicium magnopere pendere ab indole morali, — « vir bonus recte de omni re iudicat, et in singulis ei apparet veritas ». Plura etiam dicit de opinione et fide, quibus constat assensus firmitatem minime in omnibus proportionari vi rationum et motivorum intellectualium. De qua re haec licet concludere: esse in quovis iudicio, praeter ipsam cognitionem stricte sumptam, quemdam assensum et credendi actum, aliquando saltem ab ipsa realiter distinctum; hunc actum praesupponi potius quam proponi ex professo; eum non pendere a sola cognitione, quamvis intellectui pertinere videatur; in scientiis speculativis vix non excludi; quem forte, si theoriam erroris revera elaborasset, influxui remoto et subtili voluntatis liberae tribuisset.
Contains:Enthalten in: Gregorianum