La reviviscenza dei meriti: secondo la dottrina del dottore Angelico

De mente Angelici Doctoris circa reviviscentiam meritorum. — Doctrina tradita in corpore articuli quinti (Summa Theologica, P. III, Q. 89), cum solutione ad 3um comparata, difficultatem quamdam involvere videtur. Pars prima. — Exponuntur diversae interpretationes, ex quibus tamen nequit cum certitud...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Marino, P. Remigio (Author)
Format: Electronic Article
Language:Italian
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Ed. Pontificia Univ. Gregoriana 1932
In: Gregorianum
Year: 1932, Volume: 13, Issue: 1, Pages: 75-108
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:De mente Angelici Doctoris circa reviviscentiam meritorum. — Doctrina tradita in corpore articuli quinti (Summa Theologica, P. III, Q. 89), cum solutione ad 3um comparata, difficultatem quamdam involvere videtur. Pars prima. — Exponuntur diversae interpretationes, ex quibus tamen nequit cum certitudine deduci quid S. Thomas senserit. — Unus Bañez videtur genuinam eius mentem nobis tradere. Pars secunda. — Quaenam fuerit vera Angelici Doctoris sententia desumitur unice ex eius scriptis. Haec enim manifesta apparet, si prae oculis habetur doctrina, quam ipse tradit circa meritum, gratiae augmentum et dispositionem, cuius brevis hic instituitur analysis. — Reviviscentia meritorum extenditur tum ad gratiam tum ad gloriam, sive essentialem sive accidentalem. Distinguenda tamen est reviviscentia in actu primo et in actu secundo. In actu primo est absoluta et totalis: consistit in iure, quod peccator vi paenitentiae, sive ut virtutis sive ut sacramenti, rursus obtinet. In actu secundo vero est relativa et conditionata, quia actualis gratiae recuperatio, cum consequenti iure ad gloriam, a gradu dispositionis paenitentis pendet; gradus autem dispositionis ab huius voluntate, divina tamen movente virtute quam Deus nemini denegat. — Gratia praecedentium meritorum potest tamen paulatim recuperari, crescente dispositione. At si paenitens decidat, quin requisitam dispositionem obtinuerít, evidens est ipsum non recuperare amissam gratiam, nisi iure. — Satisfit quaestioni, quae sponte oritur: utrum paenitens, praeter gradum gratiae, qui debetur vi praecedentium meritorum, etiam alium gradum recipiat vi paenitentiae. — Respondetur negative: iustificatio enim fit per gratiam praecedentium meritorum, quae duplici titulo confertur, ex congruo et ex condigno. Conclusio. — Sententiae aliorum Doctorum praeferenda videtur Angelici sententia utpote in praxi tutior.
Contains:Enthalten in: Gregorianum