L'opinion de Saint Augustin sur la réincarnation des âmes

Quamvis priore articulo de « Reincarnatione secundum Patres Ecclesiae » agens, etiam mentem S. Augustini breviter indicaverim, hanc accuratius exponendam operae pretium existimavi, non solum propter summam sancti episcopi hipponensis auctoritatem sed propterea quoque quod prae ceteris frequentius ac...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Bukowski, Aloys (Author)
Format: Electronic Article
Language:French
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Ed. Pontificia Univ. Gregoriana 1931
In: Gregorianum
Year: 1931, Volume: 12, Issue: 1, Pages: 57-85
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:Quamvis priore articulo de « Reincarnatione secundum Patres Ecclesiae » agens, etiam mentem S. Augustini breviter indicaverim, hanc accuratius exponendam operae pretium existimavi, non solum propter summam sancti episcopi hipponensis auctoritatem sed propterea quoque quod prae ceteris frequentius ac fusius de hac opinione disputaverit et praecipua, quibus usque ad nostra tempora fulciri solet, argumenta solverit. S. Augustinus equidem nullum specialem tractatum de transmigratione animarum scripsit, sed data occasione omnes eius species refutavit. Et primo quidem oppugnabat A. opinionem Manichaeorum, qui animas humanas a substantia divina avulsas et cum mala materia permixtas esse atque purgationis gratia in varia corpora pro suis meritis vel hominum vel pecorum aut plantarum revolvi fingebant. Quam sententiam A. aliis deteriorem et detestabiliorem esse iudicavit, cum in falso conceptu Dei, animae, peccati, necnon redemptionis inniteretur, experientiae ac doctrinae et modo agendi Christi contraria esset, varias contradictiones implicaret atque ad conclusiones practicas, legi naturali oppositas, duceret. Praeter Manichaeos commemorat A. tamquam celeberrimos metempsychoseos fautores Pythagoram, Platonem, Plotinum et Porphyreum, quorum sententiam ex falsa suppositione lapsus animarum in praeterita vita incorporea earumque detrusionis in carcera corporea procedere et non minus doctrinae revelatae atque experientiae adversari declarat. Sed praetermissis quoque istis erroneis suppositionibus, opinionem de transmigratione animarum in corpora specie diversa absurdam atque haereticam esse; metempsychosim vero restrictam ad sola corpora humana nullis veris argumentis probari et cum fide christiana, imprimis cum doctrina revelata de aeternitate paenarum inferni ac beatitudinis caelestis, necnon de iudicio, quo statim post mortem uniuscuiusque aeterna sors immutabiliter determinatur, non posse componi ostendit. Augustinus ipse unicum tantum reditum animarum ad corpora, et quidem propria, resurrectura, admittit. Brevissime S. Augustini de metempsychosi sententia hisce eius dictis comprehendi potest: Migrationes et aeterni circumitus animarum non sunt nisi « magna magnorum deliramenta doctorum... absit, ut nos ista credamus. Quanto honestius creditur, quod Prophetae Dei Spiritu acti locuti sunt, necnon Apostoli..., reverti semel animas ad corpora propria, quam reverti toties ad diversa... Semel Christus mortuus est pro peccatis nostris, resurgens autem a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur et nos post resurrectionem semper cum Domino erimus » (Sermo 241, c. 6; De civit. Dei, l. 10, c. 30; l. 12, c. 13).
Contains:Enthalten in: Gregorianum