Quelques textes sur la contemplation acquise

1. Contemplationem infusam omnes norunt, admittuntque. Utrum vero, antequam ad tantum donum elevetur, anima esse possit in altero stadio, in quo fruatur contemplatione quadam inferioris generis, ad quam acquirendam (non tamen sine gratia) libertas humana plus valeat, res est obscurior, nec sine grav...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Harent, St (Author)
Format: Electronic Article
Language:French
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Ed. Pontificia Univ. Gregoriana 1926
In: Gregorianum
Year: 1926, Volume: 7, Issue: 2, Pages: 251-260
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:1. Contemplationem infusam omnes norunt, admittuntque. Utrum vero, antequam ad tantum donum elevetur, anima esse possit in altero stadio, in quo fruatur contemplatione quadam inferioris generis, ad quam acquirendam (non tamen sine gratia) libertas humana plus valeat, res est obscurior, nec sine gravibus auctoribus asserenda. 2. Hanc methodum sequemur, ut paucos sed gravissimos auctores afferamus, tum quia in his Commentariis non licet iustos limites excedere, nec nimium nobis locum usurpare, tum quia, in ardua quaestione testimoniis solvenda, magis valet paucos sed eximios testes diligenter, quam multos cursim, interrogare. 3. Sic ex Patribus solum S. Gregorium Magnum ut arbitrum audiemus. Et ratio est, quia antecessores permultos et praeclaros habuit, tam in Occidente quam in Oriente Patres atque Doctores, quorum de contemplatione sententias studiosissime examinavit, sed et insuper excellebat ipse personali et propria contemplationis experientia. 4. Magnum illum Pontificem, saeculo septimo ineunte defunctum, sequebantur saecula valde perturbata usque ad duodecimum, per quod et studiorum in genere et mysticae in particulari tandem adfuit restauratio, saeculo iam undecimo praenuntiata. 5. Saeculo duodecimo testes invocabimus duos. Primus, cum in ordine temporum, tum in dignitate, est sublimis ille Ecclesiae Doctor S. Bernardus, qui saeculo hoc dominatur tam multiplici titulo, cuius eximia sanctitas in altissima contemplatione fundatur. — Alter erit scriptor pergravis in re mystica, Richardus a Sancto Victore.
Contains:Enthalten in: Gregorianum