Griechische Vergottung und christliche Vergöttlichung (De Graecorum et Christianorum Deificatione)

I. De Graecorum Deificatione. Deificatio aliqua religionis graecae iam olim propria fuit. Quod patet: 1° Ex Homerica religione in genere spectata: a) Ex indole deorum Homericorum ab homine parum differentium; b) ex mythologia Homerica, qua homines exhibentur di facti: c) ex fabula Calypsus praeserti...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Faller, Otto (Author)
Format: Electronic Article
Language:German
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Ed. Pontificia Univ. Gregoriana 1925
In: Gregorianum
Year: 1925, Volume: 6, Issue: 3, Pages: 405-435
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:I. De Graecorum Deificatione. Deificatio aliqua religionis graecae iam olim propria fuit. Quod patet: 1° Ex Homerica religione in genere spectata: a) Ex indole deorum Homericorum ab homine parum differentium; b) ex mythologia Homerica, qua homines exhibentur di facti: c) ex fabula Calypsus praesertim, quae Ulixem deum facere conata dicitur esse, id quod est quodammodo cardo totius Odyssiae. 2° Ex cultu mortuis exhibito tamquam dis: a) Apud Homerum (praesertim λ 24 ff.); b) etiam posterioribus temporibus (Tert. Apol. 13, 7; Ad nat. l, 10; etc.). 3° Ex mysteriis Graecorum: a) In mysteriis Orphicis ex homine post mortem deum fieri credebatur, ut patet ex laminis aureis in sepulcris Italiae meridionalis inventis. b) In mysteriis Eleusi celebratis adoptio quaedam hominis divina locum fortasse habuit, quamvis de modo illorum vix quicquam certi constet inter viros doctos. c) Etiam in Bacchanalibus deificatio quaedam habetur, quamvis depravata. d) De mysteriorum Isidis et Mithrae deificatione. 4° Ex libris philosophorum Graecorum: a) Platonis τίλος est όμοίωσις θεοῦ ϰατὰ τὸ δυνατον. b) Cynici non multis rebus egere divinum esse aiebant. c) Aristoteles per animum (νοῦς) deitatis participem esse hominem ratus ad deificationem impellit. d) Stoici ex pantheismo suo deificationem profitebantur. e) Epicuri sententia: ἀταραξία deum facit. f) Philo Alexandrinus Platonicam, Stoicam, mysticam deificationem coniungit. II. De Christianorum Deificatione. 1° Per se non repugnat in religionem Christianam quaedam adsumpta esse, quae veram religionem non dedecet adsumpsisse. 2° Immo quod religio Christiana eaque catholica sola complectitur omnia, quae religiosae hominis indoli respondent, eo ipso divina et vera esse de monstratur. 3° Sed deificatio Christiana ex ipsa lesu Christi religione orta est. a) Radix psychologica huius fidei in eo est, quod Christiani antiqui secuti libros Veteris Testamenti, quos solos sacros initio habnere, animum humanum Dei imaginem esse crediderunt. b) Radix ethica in verbis Christi ipsius Mt. 5, 44-48; posita est. c) Radix sacramentalis est baptismus ab ipso Christo institutus toto genere differens a lustrationibus veterum, et eucharistiae sacramentum ab eodem Christo institutum, cuins in antiquis ritibus nil simile est. Utroque tamen sacramento deificatio hominis habetur ex ipsa eorum essentia. 4° Ergo quod Graecorum loquendi modum postea ad deificationem ortu Christianam applicaverunt, inde declaratur, quod religiones ethnicas philosophiamque Graecam suis ipsarum armis vincere studebant. a) Qui loquendi modus hellenisticus, ut dicitur, inde ab epistulis S. Pauli et a libris S. Ioannis oritur. b) De Patribus apostolicis et apologetis, qui dicuntur, pauca. c) Clementis Alexandrini doctrina fusius exponitur; unde apparet maxima Christianae ab ethnica deificatione differentia, etiam postquam verba in mysteriis usitata a Christianis admissa sunt. α) Polytheismus, pantheismus, mythologia Graeca reicitur. β) Deificatio sacramentalis: Baptismo deificatur homo, nec tamen modo magico, sed fide humana cum divina gratia cooperante. Quae deificatio amittitur peccato. Eucharistia vero vita illa divina cotidie nutritur, non ut magico quodam cibo, sed eo quod Christus ipse vim eius auget ad fortiter resistendum adfectibus depravatis. γ) Deificatio ethica: Quare hominis est deificationem baptismo acceptam, eucharistia auctam conservare libera imitatione Christi. δ) Deificatio eschatologica: Quod qui praestiterit, hereditatem filiorum Dei accipiet cum « dis et dominis » in caelo. ε) Quae omnia conceduntur solis filiis ecclesiae, quae est sponsa Christi, mater hominum. Conclusio: Pancis comprehenduntur differentiae Graecam inter et Christianam deificationem.
Contains:Enthalten in: Gregorianum