Le sens d'un texte de Saint Thomas: “De Veritate, q. 1, a. 9„

Momentum huius textus, cuius genuinum sensum quaerimus, ex eo iam demonstratur quod ab hodiernis scholasticis saepissime laudatur, ita tamen ut ad sententias inter se haud parum diversas nonnunquam trahatur. Nec mirum: in hoc enim loco, Sanctum Thomam ex professo de modo quo veritas a nobis cognosca...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Boyer, Charles (Author)
Format: Electronic Article
Language:French
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Ed. Pontificia Univ. Gregoriana 1924
In: Gregorianum
Year: 1924, Volume: 5, Issue: 3, Pages: 424-443
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:Momentum huius textus, cuius genuinum sensum quaerimus, ex eo iam demonstratur quod ab hodiernis scholasticis saepissime laudatur, ita tamen ut ad sententias inter se haud parum diversas nonnunquam trahatur. Nec mirum: in hoc enim loco, Sanctum Thomam ex professo de modo quo veritas a nobis cognoscatur, quod tanti interest ad problemata Criticae solvenda, tractantem habemus. Quidam vero verba Angelici Doctoris ita interpretantur ut eis reflexionem quamdam stricte philosophicam commendari, quae post iudicii directi operationem incipiat, atque per novos actus procedat, censere videantur. Nos autem putamus reflexionem illam, de qua in textu sermo est, in ipso actu iudicii directi compleri. Veritas nempe est in intellectu ut cognita, quia intellectus, in secunda sua operatione, quae est iudicium, supra suam primam operationem, quae est simplex apprehensio, reflectitur. In hac enim reflexione, intellectus non tantum actum suum cognoscit, sed videt actum suum esse realitatis manifestativum. Quod sane videre nequit, nisi ipsam naturam actus penetrando, et in natura sui proprii actus ipsam suam naturam cognoscitivam apprehendendo. In hac igitur secunda operatione mentis, obiectum cognoscitur quidem signate, sed actus et facultas exercite cognoscuntur, nam « non oportet ut id quo cognoscitur, alia cognitione cognoscatur quam id quod cognoscitur eo ». Rationes cur hic sensus sit eligendus exinde primum desumuntur quod, cum S. Thomas ipsum actum in quo cognoscitur veritas, describere intenderet, nonnisi iudicium directum describere potuit. Quod deinde, si cum locis parallelis textus ipse conferatur, luce clarius manifestatur. Si ergo non erramus, haec est mens Sancti Thomae: Ut intellectus veritatem cognoscat, oportet ut naturam cognoscat sui proprii actus, qui est rei apprehensivus; hanc autem naturam cognoscit quotiescumque verum cum certitudine iudicat, sive iudicium ex quadam philosophica inquisitione procedat, sive ex naturali et spontanea activitate intellectus.
Contains:Enthalten in: Gregorianum