Sulla Legge morale naturale secondo S. Tommaso d'Aquino

Tractationis consilium et ratio. — I. Quo spectat lex naturalis. - Quodnam eius obiectum in communi. - Continetur actibus humanis ad finem ultimum relatis. - Non omnibus tamen, sed iis, qui sunt in materia necessaria rationis practicae in ordine ad mores. - Quae sit materia necessaria in lege natura...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Orzechowski, Stanislao (Author)
Format: Electronic Article
Language:Italian
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Ed. Pontificia Univ. Gregoriana 1922
In: Gregorianum
Year: 1922, Volume: 3, Issue: 4, Pages: 558-571
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:Tractationis consilium et ratio. — I. Quo spectat lex naturalis. - Quodnam eius obiectum in communi. - Continetur actibus humanis ad finem ultimum relatis. - Non omnibus tamen, sed iis, qui sunt in materia necessaria rationis practicae in ordine ad mores. - Quae sit materia necessaria in lege naturali prohibitiva et praeceptiva. - Finis ultimi habitudo ad genus moris universum. - Quid apud Scholasticos humana natura et humana ratio. - Quid utraque subiective et obiective spectata. - In hoc negotio non subiective, sed obiective accipienda, et cur. - Huiusmodi ordo moralis ex essentiis rerum exsurgit, estque proinde independens a quavis libera voluntate, etiam divina, et qualibet lege anterior. — II. Humana natura vel humana ratio in esse reali et in esse intentionali. - Primo modo non est lex, quia non est aliquid per rationem constitutum; secundo modo, est pars legis vel, si mavis, est lex materialiter tantum et denominative. - Ut sit lex formaliter, requiritur insuper obligatio. - Non tamen obligatio passiva seu debitum, sed activa seu obligativitas: prima potest quandoque deficere, altera numquam. - Cl. Dom Lottin opinio de natura obligationis improbatur. - Obligatio activa constitutivum essentiale legis, non proprietas. - Lex nequit quidditative definiri sine ratione obligationis. - Lex est essentialiter regula actuum humanorum intimativa, non mere ostensiva. - Hoc non labefactat libertatem arbitrii, sed illam praesupponit; imo vero etiam perficit. - Quidditas legis naturalis ex dictis eruitur et declaratur magis. — III. Lex naturalis, praeter obligationem, tribuit etiam actui humano moralitatem, et cur. - Opinio contraria exploditur. - Argumentatio sophistica adversariorum convellitur. - Datur duplex moralitas in eodem actu individuo: fundamentalis et formalis. - Hanc tribuit actui humano lex naturalis, non illam. - Hinc per legem naturalem actus humanus specialiter bonus vel malus. - S. Thomae in hac re doctrina. - Dubium eiusque solutio.
Contains:Enthalten in: Gregorianum