Lo sviluppo delle imagini e la suggestione normale e patologica

Inter quaestiones quae saepius in disceptationem veniunt apud morborum animae studiosos, una est quae propius ad psychologum spectat; ea scilicet, quae tota versatur circa essentiam illius phaenomeni, quod inter psychologiae cultores, nomine suggestionis cognoscitur. — Exponitur proinde breviter tal...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Miniati, Cesare Goretti (Author)
Format: Electronic Article
Language:Italian
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Ed. Pontificia Univ. Gregoriana 1922
In: Gregorianum
Year: 1922, Volume: 3, Issue: 1, Pages: 51-77
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:Inter quaestiones quae saepius in disceptationem veniunt apud morborum animae studiosos, una est quae propius ad psychologum spectat; ea scilicet, quae tota versatur circa essentiam illius phaenomeni, quod inter psychologiae cultores, nomine suggestionis cognoscitur. — Exponitur proinde breviter talis quaestionis status, et indicatur unde praecipue controversia oriatur. — Deinde, ut facilius elementum aliquod inveniri queat omnibus et solis factis commune, quae nomine suggestionis designantur, brevis fit discursus per varias suggestionis species. — Elementum commune, quod apparet in omnibus illis speciebus, videtur esse quaedam inordinata et nimia evolutio repraesentationum in phantasia exsurgentium sive ex innata vi, sive ex influxu agentis externi; quae evolutio ex eo provenit, quod, aliqua de causa, deficiant ac veluti relaxentur activitates quaedam internae, quae, in homine ordinato, talem evolutionem intra fines debitos cohibere solent. — Ex tali conceptu magis apta eruitur definitio, quae per ea quae sequuntur recta demonstratur. — Et primum plurima facta afferuntur quibus ostenditur phantasmata suggestiva, quae, de se, subiectivum quid esse cognoscuntur, si nimis vivida sint, seu nimis evolvantur quoad sua constitutiva intrinseca, tendere ad externam et veluti obiectivam repraesentationem exhibendam, ita ut id habeatur, quod psychologi hallucinationem appellant. — Si evolutio phantasmatum omnino effrena sit et superabundans, eae hallucinationes habebuntur, quae pathologicae dici debent, et ad hysteriam ac somnambulismum pertinent; si vero talis evolutio, quamvis nimia et inordinata, tamen aliquo modo cohibeatur, tunc habentur tantum quaedam hallucinationis initia, qualia invenire est, etiam in hominibus mente praeditis satis bene disposita. — Persaepe insuper accidit, ut immoderata evolutio imaginum seu phantasmatum non sistat in internis eorum constitutivis, sed extra regionem imaginationis versetur, effectus etiam ciendo ad motum pertinentes tum internorum viscerum, tum membrorum exteriorum, quin talium motuum automatice exsurgentium, is qui suggestioni subiacet ullam conscientiam habeat. — Quod ita fieri demonstratur per plurium factorum analysim, et profundius inspiciendo intimum nexum inter ipsos motus et imagines ad illos pertinentes. — Tales motus et interni et externi provenientes ex nimio vigore phantasmatum, quae per suggestionem in imaginatione exoriuntur, quamvis evidentissimi appareant solum in hominibus mentis perturbatae vel per hysteriam, vel per alios similes morbos, tamen ostenduntur etiam inveniri saepe saepius, saltem inchoate, in ordinaria vitae conversatione, dummodo quaedam circumstantiae verificentur. Postquam in tuto positum est, suggestionem oriri ex inordinata et exaggerata phantasmatum evolutione et quoad sui constitutiva intrinseca (unde hallucinatio), et quoad efficaciam motivam (unde perturbationes physiologicae, et motus externi membrorum) quaeritur ulterius et explicatur cur in vita ordinaria talis inordinatio locum non habeat, dum e contra adeo evidenter appareat in hysteria et hypnosi, et clare admodum, quamvis minus abnormiter, etiam in quibusdam minoribus animi perturbationibus, quibus fere omnes obnoxii sumus: et demonstratur hoc evenire, quia in primo casu efficaces omnino sunt activitates quaedam imaginum nimiae evolutioni contrariae, quales sunt sensationes periphericae contra hallucinationes, sensationes coenestesicae contra effectus suggestionis physiologicos, et horum omnium synthesis una cum altioribus rationis dictaminibus et liberae voluntatis efficacia, contra abnormes motus exteriores. — Ex quibus omnibus satis solide recta demonstrari videtur ea suggestionis definitio quae initio tractationis tradita est.
Contains:Enthalten in: Gregorianum