La sfera di attività della carità

Supponimus id quod iam alibi probatum est, nempe perfectionem christianae vitae consistere in « caritatis activitate », scilicet in caritate quae frequenter exiit in actus. Quaeritur nunc quinam sint isti actus, per quos caritas dicitur et est activa. 1) Certe sunt actus eliciti caritatis. — 2) Cert...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Marchetti, Ottavio (Author)
Format: Electronic Article
Language:Italian
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Ed. Pontificia Univ. Gregoriana 1921
In: Gregorianum
Year: 1921, Volume: 2, Issue: 1, Pages: 13-41
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:Supponimus id quod iam alibi probatum est, nempe perfectionem christianae vitae consistere in « caritatis activitate », scilicet in caritate quae frequenter exiit in actus. Quaeritur nunc quinam sint isti actus, per quos caritas dicitur et est activa. 1) Certe sunt actus eliciti caritatis. — 2) Certe pariter sunt actus imperati, imperio actuali, qui quidem in duabus speciebus inveniuntur in genere morum, nempe virtutis imperatae et virtutis imperantis, hoc est caritatis. — 3) Quoad actus imperatos imperio virtuali, haec statuuntur: a) supponunt semper actum caritatis imperantis; b) debent cum illo connexionem aliquam habere; c) nihil refert utrum breve vel longum fuerit interstitium temporis inter actum imperantem et actus imperatos; d) ideoque in quolibet actu caritatis, quo homo se et sua omnia refert in Deum ut in finem ultimum habetur imperium virtuale; e) cuius influxus in actus imperatos sufficiens est ad hoc quod dici possit hos actus pertinere ad caritatem, immo esse actus caritatis in actu exercito; f) sed ulterius ex doctrina S. Thomae deduci potest hos actus esse actus caritatis pressiori aliquo sensu, ob imperium virtuale; g) ideoque omnes actus virtuosi iustorum, etsi non sint actus a caritate vel eliciti, vel imperati imperio actuali, sunt actus caritatis; proindeque ad activitatem caritatis adscribi debent, et pertinent ad perfectionem christianae vitae.
Contains:Enthalten in: Gregorianum