POOR CLERKS' PROVISIONS: A CASE FOR REASSESSMENT?
Diplomaticae pontificiae periti existimaverunt provisionum gratias expectativas in forma pauperum clericis pauperibus concessas plerumque effectu caruisse. Tales provisiones numerosissimae expediebantur, sed paucas de iis notitias habemus, quia in registris pontificiis non referebantur et perpauca a...
Main Author: | |
---|---|
Format: | Electronic Article |
Language: | English |
Check availability: | HBZ Gateway |
Fernleihe: | Fernleihe für die Fachinformationsdienste |
Published: |
Ed. Pontificia Univ. Gregoriana
1992
|
In: |
Archivum historiae pontificiae
Year: 1992, Volume: 30, Pages: 339-349 |
Online Access: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
Summary: | Diplomaticae pontificiae periti existimaverunt provisionum gratias expectativas in forma pauperum clericis pauperibus concessas plerumque effectu caruisse. Tales provisiones numerosissimae expediebantur, sed paucas de iis notitias habemus, quia in registris pontificiis non referebantur et perpauca alia indicia in fontibus curiae romanae exstant. Registra vero episcoporum Angliae e prima medietate saeculi XIV, id est, ex illo tempore quo provisiones celerrime multiplicatae sunt, iudicia de his expectativis usu recepta in dubium vocant. Perlustratio registrorum episcoporum typis editorum manifestum reddit executionem istarum provisionum modo sat insigni prosecutam esse atque episcopos munere suo fungendi conatus fecisse, cum executores pro provisionibus clericorum pauperum ad beneficia a domibus religiosis suarum dioecesium oblata designarent. In registris episcoporum ex annis inter 1305 et 1325 publici iuris factis de 247 expectativis in forma pauperum notitiae habentur, e quibus saltem 49 omni cum probabilitate ad assecutionem beneficii perduxerunt. Inde clare probatur provisiones clericorum pauperum non ita inutiles fuisse sicut a doctis saepius affirmari solebat. |
---|---|
Contains: | Enthalten in: Archivum historiae pontificiae
|