Summary: | Hac elucubratione perpenditur, quid Iosephus Livizzani (1688-1754; mutinensis (Modena), officia diversa magni momenti in curia Romana exercens, deinceps cardinalis S.R.E.) de administratione pontificia cogitaverit, quemadmodum id in quodam «pro memoria» hucusque inedito, Riflessioni appellato, exposuerat. In eo scripto — quod diem ascriptum non habet, successori tamen Clementis papae XII exhibendum parabatur (unde concludere licet ultimam saltem eius formam anno 1740 esse tribuendam) — ea quae ad activitatem papae, cardinalium, curiae praelatorum officiorumque spectant, enucleantur, quantum ipse auctor vel ab assidua et personali participatione rerum negotiorumque curiae pontificiae didicerat, vel ex aliis earundem rerum peritis cognoverat. Inter haec potissimum relationes publicae Sanctae Sedis cum regibus et principibus, provisiones ecclesiarum et administratio dioecesium respiciuntur. Momentum praecipuum istarum Riflessioni in eo habetur, quod fontem validum pro historia curiae Romanae constituunt et studium testificantur quo quaestiones peculiares et difficiles cleri (institutio eiusdem, onera curae pastoralis etc.) ab ipsa curia considerabantur.
|