PARTICIPATION AT THE COUNCIL OF PAVIA-SIENA 1423-1424
Hac disquisitione in frequentiam eorum, qui concilio Papiensi-Senensi (1423-24) interfuerunt, tum quo ad numerum ipsorum delegatorum, tum quoque circa compositionem 'nationum' conciliarium indagare intenditur. Si numerus participantium in concilio Papiensi-Senensi cum multitudine personaru...
Main Author: | |
---|---|
Format: | Electronic Article |
Language: | English |
Check availability: | HBZ Gateway |
Fernleihe: | Fernleihe für die Fachinformationsdienste |
Published: |
1984
|
In: |
Archivum historiae pontificiae
Year: 1984, Volume: 22, Pages: 389-406 |
Online Access: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
Parallel Edition: | Non-electronic
|
Summary: | Hac disquisitione in frequentiam eorum, qui concilio Papiensi-Senensi (1423-24) interfuerunt, tum quo ad numerum ipsorum delegatorum, tum quoque circa compositionem 'nationum' conciliarium indagare intenditur. Si numerus participantium in concilio Papiensi-Senensi cum multitudine personarum comparatur, quae in conciliis multo longius durantibus, Constantiensi et Basiliensi, praesentes fuerunt, sat exiguus apparet. Si vero primi decem tantum menses concilii Basiliensis considerantur, frequentia maior in consessu Papiensi-Senensi quam in conventu Basiliensi elucet. Proinde trita accusatio Papiam-Senas propter malam frequentiam spe excidisse iniusta dici debet. Singulae nationes conciliares admissionem sociorum potius iuxta normas proprias disponebant, neque regulas nationis Gallicanae — aliter quam nonnulli opinantur — observabant. Dum apud nationes Hispanicam, Gallicanam, Germanicam, visibilis inclinatio in popularem (democraticam) rationem cernitur, nationes Anglica et Italica pro admissione potius pronuntiatis a novitatibus alienis adhaerebant. In appendice index eorum, qui concilio Papiensi-Senensi interfuerunt, exhibetur, indicatis quoque eorum occupationibus ante et post commorationem Papiensem-Senensem habitis. |
---|---|
Contains: | Enthalten in: Archivum historiae pontificiae
|