Summary: | Omnes noverunt Martinum Heidegger scientiam et «technicam» aetatis nostrae obiurgare quodsimul cum universa «metaphysical a qua ipsae provenerint, multum conferant exitio quod humano civilique cultui Occidentis pararetur nisi «metaphysica» tandem aliquando superetur. Ex quo, scriptor de cuius opinione in praesenti articulo disseritur colligit Martinum Heidegger non recte intellexisse naturam et momentum scientiae nostri temporis, nempe «scientiae modernae» (quae omnino differret a «scientia classica») et, neglecta scientia, debilem philosophiam confecisse; attamen quaedam aperuisse aptissima ad confidendam novam quamdam philosophiam quae, in scientia modernafundata, civili cultui Occidentis, nedum continuationem, magnos progressus provideat. Sententia auctoris praesentis articuli est scientiam modernam rectae philosophiae magno quidem adiumento fieri posse, si tamen ipsa quoque, ut par est, explicetur secundum placita genuini «realismi».
|