ST. THOMAS AQUINA'S COMMENTARY ON THE «METAPHYSICS» OF ARISTOTLE

De natura et merito Commentant S. Thomae in Metaphysicam Aristotelis (In XII Libros Metaphysicorum expositio) — quod inter commentaria Aquinatis in Aristotelem principem locum tenere videtur — discrepant inter se recentiores auctores. Alii enim putant S. Thomam in hoc opere sententias Philosophi non...

Description complète

Enregistré dans:  
Détails bibliographiques
Auteur principal: Elders, Leo 1926-2019 (Auteur)
Type de support: Électronique Article
Langue:Italien
Vérifier la disponibilité: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Publié: Edizioni Studio Domenicano 1983
Dans: Divus Thomas
Année: 1983, Volume: 86, Numéro: 4, Pages: 307-326
Accès en ligne: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Résumé:De natura et merito Commentant S. Thomae in Metaphysicam Aristotelis (In XII Libros Metaphysicorum expositio) — quod inter commentaria Aquinatis in Aristotelem principem locum tenere videtur — discrepant inter se recentiores auctores. Alii enim putant S. Thomam in hoc opere sententias Philosophi non fideliter aperuisse, sed potius interpretatum esse secundum placita propriae philosophiae nee non christianae theologiae. Alii, e contra, putant S. Thomam nihil aliud fecisse nisi explicavisse textum, quin aliquid alicuius pretii addiderit doctrinae Aristotelis, cuius tarnen errores fidei christianae oppositos corrigere nisus esset. Auctor vero noster operam afferre intendit ad quaestionem perpendendam. Propositum assequitur investigando diligentissime et sagaciter capita quaedam praeoipua doctrinae quae Commentario continentur (ex. gr. ilia quae spectant ad definitionem metaphhysicae, analogiam, theoriam «participationis », «substantias separatas », Dei naturam) eaque singillatim confert cum respondentibus locis textus Aristotelis. Ex inquisitione ab ipso perfeeta, Auctori par esse videtur ita concludere: Commentarium S. Thomae esse opus stricte philosophicum, in quo nempe nihil inveniri sit quod directe a Revelatione hauriatur, quamvis, quotiescumque oponteat, sententiae quaedam Philosophi ita philosophise explanentur ut « pateant » fidei christianae; item, in Commentario nihil reperiri posse quod proprium sit philosophiae S. Thomae idque extraneum doctrinae Aristotelis (ex. gr. quod esse sit actualitas omnium perfectionum); potius, expositionem S. Thomae ita perficere sententias Philosophi ut, principiis ab ipso Aristotele positis utendo, eas in superiorem unitatem sapientissime componat; Commentarium tandem exponere quidem doctrinam Aristotelis, quae cum sententia ipsius S. Thomae plerumque sane, sed non semper, concordat.
Contient:Enthalten in: Divus Thomas