¿METAFISICA O EGOLOGIA?
Nomen egologiae apte videtur significare modernam inclinationem ad traditionalis metaphysicae substitutionem quae apud nostrae aetatis auctores plerumque occurrit. Haec enim substitutio operator propter introductionem principii quod a Renato Cartesio sic enuntiatur: Cogito, ergo sum. Attamen conside...
Main Author: | |
---|---|
Format: | Electronic Article |
Language: | Italian |
Check availability: | HBZ Gateway |
Fernleihe: | Fernleihe für die Fachinformationsdienste |
Published: |
Edizioni Studio Domenicano
1983
|
In: |
Divus Thomas
Year: 1983, Volume: 86, Issue: 4, Pages: 291-306 |
Online Access: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
Summary: | Nomen egologiae apte videtur significare modernam inclinationem ad traditionalis metaphysicae substitutionem quae apud nostrae aetatis auctores plerumque occurrit. Haec enim substitutio operator propter introductionem principii quod a Renato Cartesio sic enuntiatur: Cogito, ergo sum. Attamen considerandum est quod hoc principium gravem quaedam primae philosophiae transformationem importat, quia, ut clore ostenditur, ens in quantum ens, quod proprie et per se subiectum metaphysicae est, ab « ego » hominis destituitur. Nihilominus momentum istud cartesianum per doctrinom Immanuelis Kantii accresoitur, quia scilicet quaedam vis humanae rationis, quae aequivoce dicitur transcendentalis, veluti facultas structilis tenetur. Merito igitur sequeretur quod humana cogitatio esset de « ego », quemadmodum tota philosophia, et praecipue illa prima philosophia, ad subiectivitatem hominis obiective ordinaretur; proinde metaphysica nimirum in quandam anthropologiam dissolveretur. Voce ergo egologia, quae apud Edmunidum Husserl consueta est, quaedam disciplina rite nuncupatur quae locum metaphysicae usurpat. Profecto, constat quod metaphysicae cognitionis crisis, quae hodie habetur, ex ista egologia valde dependet, simul atque humanus intellectus amovetur a captatione veritatis de ente universaliter sumpto, secundum quod ipsa est finis totius sapientiae quae naturali ratione acquiritur. Postremo demonstratio praesentis disceptationis tendit ad conclusionem qua manifestatur quod egologia modernorum improspere excluait scientiam metaphysicam et pessime proponit illud quod sub « ego » apprehenditur tamquam centrum philosophicarum speculationum. |
---|---|
Contains: | Enthalten in: Divus Thomas
|