PER UNA METAFISICA DELL'UOMO

Homo inquantum ens: haec est quaedam consideratio metaphysica ad quam referuntur sicut ad primam radicem omnes aliae considerations circa hominem, quae in scientiis particularibus fiunt, quia ipsum esse est primus actus hominis singularis. Sicut homo resolvitur in ens — esse autem hominis non est pr...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Sanguineti, G. (Author)
Format: Electronic Article
Language:Italian
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Edizioni Studio Domenicano 1976
In: Divus Thomas
Year: 1976, Volume: 79, Issue: 4, Pages: 349-368
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:Homo inquantum ens: haec est quaedam consideratio metaphysica ad quam referuntur sicut ad primam radicem omnes aliae considerations circa hominem, quae in scientiis particularibus fiunt, quia ipsum esse est primus actus hominis singularis. Sicut homo resolvitur in ens — esse autem hominis non est propter hominem sed, e contra, homo est propter suum esse —, ita anthropologia resolvitur in metaphysicam. Homo igitur constitutus est ut potentia essendi, quapropter actus eius intrinsecus et primus non est cogitatio nec volitio sed actus essendi, qui est actus et subiecti et omnium eius actionum. Itaque pervestigatio metaphysica circa hominem in humana essentia non expletur, sed magis ipsa reducitur, ut pars formalis entis, in suppositum et subsistens in re, id est in ens, quia solum suppositum est verum totum et subiectum participons esse. Psychologia autem scientifica implicitam quondam metaphysicam semper secum fert, et ideo iudicium de hac scientia ad iudicium metaphysicum pertinet. Circa methodum in scientia metaphysica hominis, tres modi procedendi distinguuntur : 1) processus ab accidentibus et actionibus exterioribus in substantiam cuius actus est esse; 2) continuitas secundum analogiam cum praecedenti metaphysica naturae inferioris, cum qua homo communicat; 3) conversio seu reflexio animae super actus suos interiores. Veritas centralis huius partis metaphysicae videtur esse anima humana ut substantia spiritualis quae est forma corporis; ut substantia enim habet esse per se: anima autem humana est forma cuius esse est elevatum supra materiam corporalem, et non dependet ab ipsa; ut forma vero corporis, anima esse suum communicare potest corpori humano, ut fiat unum ex anima et corpore, sicut ex forma et materia. Reperitur ergo quod esse hominis, magis edam quam anima vel corpus aut actiones eius, constituit punctum resolutivum quaestionis circa hominem.
Contains:Enthalten in: Divus Thomas