I MISTERI DELLA VITA DI CRISTO NEI COMMENTARI BIBLICI DI SAN TOMMASO D'AQUINO
Divi Thomae doctrinam de Christi mysteriis investigatio haec analytice perscrutatur, prout in Lecturis super Evangelia S. Matthaei et S. Ioannis, super Epistolas S. Pauli et in Catenis Aureis exhibetur. Biblica enim comparans Commentaria, Angelicus Doctor non modo ipsum incarnationis mysterium exqui...
Main Author: | |
---|---|
Format: | Electronic Article |
Language: | Italian |
Check availability: | HBZ Gateway |
Interlibrary Loan: | Interlibrary Loan for the Fachinformationsdienste (Specialized Information Services in Germany) |
Published: |
1976
|
In: |
Divus Thomas
Year: 1976, Volume: 79, Issue: 3, Pages: 217-254 |
Online Access: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
Summary: | Divi Thomae doctrinam de Christi mysteriis investigatio haec analytice perscrutatur, prout in Lecturis super Evangelia S. Matthaei et S. Ioannis, super Epistolas S. Pauli et in Catenis Aureis exhibetur. Biblica enim comparans Commentaria, Angelicus Doctor non modo ipsum incarnationis mysterium exquirit, sed ea quoque maxima diligentia ac subtilitate perlustrat, quae a Domino historice sunt “acta et passa”, scilicet vitam seu dispensationem Christi, ad quam astruendam e Patrum traditionibus, methodo exegetica materiaque abundanter exhaurit. Theologicae disciplinae ordines et praesertim mysteriorum doctrina, in variis S. Thomae operibus occurrentes, ut eorum progressus eluceat, insuper conferuntur. Omnium Salvatoris actionum atque passionum causalitas instrumentaliter efficiens in Lectura super Epistolas S. Pauli explicite declaratur. Amplissimae denique notationes de plurimis aliis argumentis in Comnientariis exquisitis exstantibus et ad Christum singulariter pertinentibus, ab Auctore praebentur, quasi futurarum elucubrationum semitas minute describentes et ad easdesm provocantes. |
---|---|
Contains: | Enthalten in: Divus Thomas
|