FEDE RELIGIOSA E RIFLESSIONE FILOSOFICA (Problemi e proposte nel cattolicesimo contemporaneo)
Hoc altero capite disputationis quam Auctor ante (cf. « Divus Thomas », 1912, pp. 275-339) susceperat, disseruntur sententiae quae iam non a theologis, sed a compluribus philosophise catholicis professoribus qui non ex Italia tantum sed ex ceteris etiam Europae regionibus, quodam veluti philosophico...
Main Author: | |
---|---|
Format: | Electronic Article |
Language: | Italian |
Check availability: | HBZ Gateway |
Fernleihe: | Fernleihe für die Fachinformationsdienste |
Published: |
Edizioni Studio Domenicano
1973
|
In: |
Divus Thomas
Year: 1973, Volume: 76, Issue: 3/4, Pages: 217-342 |
Online Access: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
Summary: | Hoc altero capite disputationis quam Auctor ante (cf. « Divus Thomas », 1912, pp. 275-339) susceperat, disseruntur sententiae quae iam non a theologis, sed a compluribus philosophise catholicis professoribus qui non ex Italia tantum sed ex ceteris etiam Europae regionibus, quodam veluti philosophico sodalicio constituto quod « Centro di Galtarate » appellatur, singulis annis congregantur, in conventu anni 1970 habito de nexibus quibus religio (scilicet Christiana) et philosophia mutuo colligantur agitatae sunt. Quorum magna pars, maxima sollicitudine affecti ne Christiana religio, impraesentiarum ex atheismo aliisque difficultatibus gravissime laborans, penitus prolabatur nisi contra impetum « rationalismi » protinus defendatur, philosophiam et ipsas rationis vires, saltem cum in rebus fidei adhibeantur, taliter extenuant — obsistentibus quidem aliis ex hoc eodem coetu philosophis — ut, quantumvis praeter intentionem, ad « fideismum », imrno ad « modernismum » prope accedant. Cuius erroris radicem, Auctor in eo inveniri ostendit quod metaphysica ut scientia rationalis quae de ipsa obiectiva realitate apodictice iudicare valeat, re vera reicitur, quamvis forte incerta quaedam vel omnino fallax « metaphysica » laudibus extollatur. Insuetae demum longitudinis huius dissertationis ratio redditur ex eo quod Auctori videbantur ceteri etiam philosophiae doctores in universo catholico orbe non aliter fere de rebus ad religionem et philosophiam spectantibus hac tempestate disceptare et sentire ac illi qui conventui de quo in presenti articulo agitur interfuerunt. |
---|---|
Contains: | Enthalten in: Divus Thomas
|