LA SYNTHÈSE THÉOLOGIQUE

Solita argumenta ac tractatus theologici, quoties apud Patres ecclesiae ab Origene et ita deinceps usque ad S. Ioannem Damascenum simul congerebantur, non uno modo inter se colligabantur atque consequebantur. Semper tamen series a Deo ad novissima procedit, quanquam mores seu virtutes post cetera ad...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Tremblay, Richard (Author)
Format: Electronic Article
Language:Italian
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Edizioni Studio Domenicano 1972
In: Divus Thomas
Year: 1972, Volume: 75, Issue: 3, Pages: 249-274
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:Solita argumenta ac tractatus theologici, quoties apud Patres ecclesiae ab Origene et ita deinceps usque ad S. Ioannem Damascenum simul congerebantur, non uno modo inter se colligabantur atque consequebantur. Semper tamen series a Deo ad novissima procedit, quanquam mores seu virtutes post cetera ad calcem plerumque reiciuntur Ceterum aetas patristica et scholastica reipsa continuantur. Ineunte praesertim duodecimo saeculo ac per totum idem et sequens saeculum collectiones sententiarum et summae theologiae floruerunt. Successio autem tractatuum in medio aevo praevalet quae in Summa S. Thomae invenitur. Nec multum refert quae sint principia compositionis. Quae variantur et sunt aut historica vel biblica, aut rationalia sive principia ordinis inventionis sive plerumque diversa sint principia ordinis doctrinae. S. Thomas quidem quatuor proposuit principia distinctionis. Sic in Summa considerantur Deus in se et res ad Deum, ut ad principium et finem, ordinatae. Sed postea idem auctor theologiam in scientiam speculativam ac practicam seu moralem partitur. Recentioribus autem temporibus paulatim invaluit usus distinguendi Deum in se ac Deum creatorem et salvatorem, ubi Deus finis etiam suum quandoque retinet locum, adeo scientia moralis viget ac peculiaris remanet. Deinde diverse secundum variam vocabulorum extensionem et sensum distinguuntur theologia speculativa et practica ac postremo theologia dogmatica et moralis, quanquam a maioribus theologia conservatur specie una. Item, etiamsi theologia moralis a dogmatica distinguatur, ordo theologiae valet et optime retinetur in eius parte dogmatica. Quidam vero, rationalismo indulgentes, unitatem theologiae in notione regni Dei seu ecclesiae inquisierunt, at asseclas non habuerunt. Nec hodierni conatus theologiam circum hominem et eius salutem retractandi, cum Deus in umbram relegetur, omnibus arrident. Denique ordines rationales theologiae universae aut dogmaticae revera sunt biblici et historici, cum S. Scripturam a Genesi usque ad Apocalypsin comitentur. Insuper historia biblica contracta fuit in symbolo apostolorum et ceteris, quae iterum in confessione fidei trinitaria et formula trinitaria Mt., 28, 19, vel signi crucis, ita continentur, ut ordo symbolorum ac theologiae sit ordo Personarum et processionum divinarum et ideo ordo qui viget intra Deum, ipsum subiectum theo-logiae.
Contains:Enthalten in: Divus Thomas