DE UNIVERSALI CONCURSU DIVINO IN DOCTRINA S. THOMAE AQUINATIS

In dissertatione : « De existentia substantiali in doctrina S. Thomae Aquinatis » (Romae 1962) Auctor probare voluit exaggeratum naturalismum relate ad originem et conservationem non solum substantiarum, sed etiam omnium accidentium necessariam esse sequelam reiciendi distinctionem realem inter esse...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Adamczyk, Stanislaus (Author)
Format: Electronic Article
Language:Italian
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Edizioni Studio Domenicano 1970
In: Divus Thomas
Year: 1970, Volume: 73, Issue: 3, Pages: 273-307
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:In dissertatione : « De existentia substantiali in doctrina S. Thomae Aquinatis » (Romae 1962) Auctor probare voluit exaggeratum naturalismum relate ad originem et conservationem non solum substantiarum, sed etiam omnium accidentium necessariam esse sequelam reiciendi distinctionem realem inter essentiam et existentiam cuiusque entis creati. Quod tamen eo evidentius apparet in confrontatione actionum creaturarum cum cooperatione divina, seu in quaestione « de concursu divino ». Quaestionem hanc novissime praesertim Joannes Stufler S. J. et Rafael Martínez del Campo S. J. tractabant. Cum tamen neuter cohaerentiam inter hanc doctrinam et supradictam realem distinectionem percipiat, hinc nec sufficientem rationem divini concursus assignat. Quem defectum in praesenti articulo A. supplere appetit, novam et specialem explicationem s. d. praemotionis physicae exhibendo. Secundum sententiam Auctoris thomistae per doctrinam de universali, absolute immediato et praevio concursu divino evitant multos et insuperabiles scopulos, in quos incidunt alii scholastici (vg. Duns Scotus, Durandus, Molina, Suarezius, Stufler, Donat, Egger, Wais), qui distinetionem realem inter essentiam et existentiam creatam negando concursum mediatum vel ad summum immediatum simultaneum profitentur et consequenter exaggerato naturalismo aut fideismo – qui pariter dignitati humanae adversatur – latam viam sternunt.
Contains:Enthalten in: Divus Thomas