PRESUPPOSTI DOTTRINALI ESPLICITI E IMPLICITI DELLA « INSTRUCTIO » DELLA PONTIFICIA COMMISSIONE BIBLICA SUI VANGELI
In hoc articulo principia doctrinalia tum explicita tum implicita indagantur, quae in recenti « Instructions » Pontificiae Commissionis Biblicae « de historica Evangeliorum veritate » (21 April. 1964) proponuntur quaeque a quolibet exegeta in futurum ob oculos tenenda sunt, si velit munus suum recte...
Main Author: | |
---|---|
Format: | Electronic Article |
Language: | Italian |
Check availability: | HBZ Gateway |
Fernleihe: | Fernleihe für die Fachinformationsdienste |
Published: |
Edizioni Studio Domenicano
1965
|
In: |
Divus Thomas
Year: 1965, Volume: 68, Issue: 2, Pages: 242-254 |
Online Access: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
Summary: | In hoc articulo principia doctrinalia tum explicita tum implicita indagantur, quae in recenti « Instructions » Pontificiae Commissionis Biblicae « de historica Evangeliorum veritate » (21 April. 1964) proponuntur quaeque a quolibet exegeta in futurum ob oculos tenenda sunt, si velit munus suum recte exercere. I) Ante omnia exegetae catholici invitantur ut « nova » scientiae criticae et historicae « adiumenta sollerter adhibeant», neque timeant sanas novitates; II) In omnibus tamen inquisitionibus semper praesupponenda sunt dogmata de inspiratione et inerrantia, necnon iura magisterii ecclesiastici salvando,; III) Explicite extenditur etiam ad Novum Testamentum principium de « generibus litterariis » ; IV) Quod Evangelia attinet, expresse asseritur ea originarte fuisse « praedicationem » potius quam biographiam Christi ; ergo momentum « theologicum » in ipsis est praecipuum ; V) Methodus sic dicta « historiae formarum » legitime adhiberi potest, dummodo eius vitentur « abusus » et praeiudicatae rationalisticae opiniones. Duo tamen problemata remanent insoluta: scilicet quomodo concilientur cum dogmate inerrantiae sive adaptatio doctrinae Christi ad situationes et aliquoties ad significationes diversas, sive discordantia factorum historicorum, saltern quoad aliqua elementa, diversimode ab Evangelistis relatorum. Sed etiam quoad haec problemata nobis videtur Instructio responsum aliquod includere : scilicet serie indagandum est « quid hagiographi intenderint quidque reapse dixerint ». Ergo « intentio » hagiographi est unica regula iuxta quam germanus conceptus inerrantiae et « historicitatis » diudicandus est. |
---|---|
Contains: | Enthalten in: Divus Thomas
|