S. VINCENZO DE' PAOLI MISTICO DELLA MISERICORDIA

Auctor peculiarem characterem spiritualitatis Sancti Vincentii a Paulo in caritate invenit, quae ad miserias proximorum compatiendas et sublevandas enixe compellit, seu in misericordia. Cum ad hoc praecipue vocatus fuerit et mirabiliter a Deo paratus, ut torrentes funderet miserationis in pauperesy...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Rossetti, Enrico-M. (Author)
Format: Electronic Article
Language:Italian
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Edizioni Studio Domenicano 1960
In: Divus Thomas
Year: 1960, Volume: 63, Pages: 442-455
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:Auctor peculiarem characterem spiritualitatis Sancti Vincentii a Paulo in caritate invenit, quae ad miserias proximorum compatiendas et sublevandas enixe compellit, seu in misericordia. Cum ad hoc praecipue vocatus fuerit et mirabiliter a Deo paratus, ut torrentes funderet miserationis in pauperesy omnia fere opera eius ad miserorum utilitatem videntur omnino instituía esse. — Talis inclinatio misericordiosa caritatis ipsam fovet vitam contemplativam et orationem, specialem modum in ipsam dilectionem Dei et D. N. Jesu Christi inducendo, secundum quem Deus, utpote Providentia bénigne miserons et operans in creaturas, praecipue colitur et Christus Jesus, tamquam misericors Dominus et Salvator evangelizare pauperibus missus, honoratur, diligitur et imitatione exprimitur. — Ideoque spiritualitas S. V. est quaedam mystica misericordiae in subjacenti « theologia misericordiae » fundata. Et quia misericordia – quae juxta D. Thomam est summa virtus in seipsa et in Deo et in nobis quantum ad exteriora opera, assimilationem duplicem importons ad miseros per compassionem et ad Deum sec. similitudinem operationis – suapte natura ad opera caritatis maxime compellit, spiritualitas « vincentiana » maxime characterem practicum habet. Deus autem ipsum Fundatorem sapientio practica mirifice ditavit. — Quinque virtutes illae – sc. simplicitas, humilitas, mansuetudo, mortificatio, zelus - quae asceticam peculiarem constituunt, apte ordinatae videntur ad acquirendam hanc spiritualitatem, quae in caritate misericordiosa consista.
Contains:Enthalten in: Divus Thomas