NOTE SULLA TEOLOGIA ARISTOTELICA

In hac indagine proficiscimur tamquam a praemissa jam satis statuta (quam alibi proponere conabamur: cf. « Sapienza », 1957, pp. 71-90), quod scilicet drgumentum totius libri XII Metaphysicorum Aristotelis non sit directe theologicum, sed metaphysicum ; agit enim Philosophus de « principiis substant...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Published in:Divus Thomas
Main Author: Composta, Dario (Author)
Format: Electronic Article
Language:Italian
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Edizioni Studio Domenicano 1957
In: Divus Thomas
Year: 1957, Volume: 60, Pages: 373-397
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:In hac indagine proficiscimur tamquam a praemissa jam satis statuta (quam alibi proponere conabamur: cf. « Sapienza », 1957, pp. 71-90), quod scilicet drgumentum totius libri XII Metaphysicorum Aristotelis non sit directe theologicum, sed metaphysicum ; agit enim Philosophus de « principiis substantiae ». Si igitur materia libri XII enucleetur et coarctetur intra fines hujus disputationis, restat ut amplius determinetur nexus inter tractationem generalem « de principiis substantiae » et quaestionem de motoribus immobilibus, de quibus Aristoteles saepe disserit in omnibus fere capitulis hujus Celebris libri XII. At si quaestio ita proponatur, plures dubitationes scaturiunt: daturne vera « theologia » aristotelica? Et si datur, quodnam est momentum theologicum libri XII? Respondemus: I. Dari de jure, non de facto, theologiam naturalem in Aristotelis scriptis; de facto enim solus celeberrimus liber « De philosophia» (deperditus jam fere a saec. VII p. Chr. n.) jure meritoque theologicus appellabitur. Cetera ver opera quae ad « corpus aristotelicum » pertinent veram et perspectam tractationem de Deo non instiuunt. - II. Si ergo diligenter examinentur scripta conservata Philosophi, inspiciendum est quomodo mens ejus maturet et evolvatur a mysticismo platonico adolescentiae usque ad severiorem notionem divinitatis. Idque elucebit si rimaberis progressum in conceptione elementi « divini ». Ex quo patet excludendam esse a mente Aristotelis notionem immanentisticam « divini ». - III. Aliud caput doctrinae theologicae Aristotelis est notio Mentis quam ipse Deo tribuit, sed diversis modis: cum esset juvenis, existimabat Deum esse concipiendum tamquam nudum Intellectum; in libro XII proponitur Celebris doctrina de Deo tamquam « Mens Mentis », vel melius « Cogitatio
Contains:Enthalten in: Divus Thomas