La conoscenza dell'essere e la infinitezza dell'intelletto umano secondo S. Tommaso D'Aquino

Ut ostendatur quomodo cognitio entis oriatur, investigatur quaenam vera sit abstractionis natura quae, cum sit operatio intellectus, ita efficit ut species sensibiles ad intelligibilia evehantur et totalitate indita atque unitate inmateriales universalesque fiant. Quae tamen abstractio cum a totali...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Sanchez-Ruiz, José M. (Author)
Format: Electronic Article
Language:Italian
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Edizioni Studio Domenicano 1956
In: Divus Thomas
Year: 1956, Volume: 59, Pages: 143-169
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:Ut ostendatur quomodo cognitio entis oriatur, investigatur quaenam vera sit abstractionis natura quae, cum sit operatio intellectus, ita efficit ut species sensibiles ad intelligibilia evehantur et totalitate indita atque unitate inmateriales universalesque fiant. Quae tamen abstractio cum a totali ac formali secernatur oportet, tum tantum abest ut rem cognitam significatione penitus exuat, ut hac ipsa significatione nihil non modo clarius sed etiam plenius praefulgeat. — Dein quid sit, Thoma magistro, intellectus exploratur, ex quo, quamvis sit distincta, pendet ratio, tum denique quomodo ipse intellectus, cum ad ens individuum pervenerit, intuitio possit appellari. Ea, quae sequitur, cognitio intellectualis non solum explicandi capax est sed et enodationis, quae dicitur, indiget. Hinc manifestum est quam verum sit illud Thomae : « Ens est prima conceptio intellectus ». Quod principium quattuor argumentis fulcitum est ac probatum. Ex quibus sequitur ut intellectus humanus enti non referri non possit; quod quomodo fiat ostendimus. — Quo melius intelligantur ea quae dicta sunt, de intellectu humano eodemque cognitione entis habita infinito, pauca dicimus. Quae infinitas, etsi divinae cedat necesse est, verumtamen « simpliciter negativa » est.
Contains:Enthalten in: Divus Thomas