La contemplazione e l'estasi secondo Francesco Suarez
Praemisso quod oratio est actus supernaturalis, originaliter ex motione gratiae proveniens, cui libere cooperantur intellectus noster et voluntas, intime Deo coniuncti, et quod finis eius salus est aeterna ; tanquam terminus eius exhibetur contemplatio, quae in « naturalem » et « supernaturalem » di...
Main Author: | |
---|---|
Format: | Electronic Article |
Language: | Italian |
Check availability: | HBZ Gateway |
Interlibrary Loan: | Interlibrary Loan for the Fachinformationsdienste (Specialized Information Services in Germany) |
Published: |
1956
|
In: |
Divus Thomas
Year: 1956, Volume: 59, Pages: 294-319 |
Online Access: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
Summary: | Praemisso quod oratio est actus supernaturalis, originaliter ex motione gratiae proveniens, cui libere cooperantur intellectus noster et voluntas, intime Deo coniuncti, et quod finis eius salus est aeterna ; tanquam terminus eius exhibetur contemplatio, quae in « naturalem » et « supernaturalem » dividitur, et haec in « acquisitam » et « infusam ». Contemplatio « infusa » in intellectus intuitione et voluntatis amore consistit. In cuiuscumque speciei contemplatione, intellectus et voluntas numquam propria operatione privantur. Contemplatio sive « naturalis » sive « supernaturalis » ita phantasmata exigit, ut si haec desini, ipsa « miraculosa » existimari debeat. Contemplationem sine phantasmatibus, homo, etiam gratia adiutus, solis suis viribus relictus, producere nequit. In contemplatione « supernaturali » et « naturali » perfecta suspensio sensuum externorum sequi potest. Item de potentiis appetitivis dicendum est. At essentiae divinae visio, in viatoribus, alienationem a sensibus per se non implicat. In contemplatione sive « naturali » sive « supernaturali » libertas non adimitur. Suarezii doctrina circa contemplationem naturalem completatur, et recentiorum theologorum opiniones circa essentialem aut accidentalem distinctionem scientiae mysticae ab ascetica exponuntur et discutiuntur in relatione ad conceptionem suarezianam. |
---|---|
Contains: | Enthalten in: Divus Thomas
|