LA TEOLOGIA TRINITARIA DI LUCIFERO DI CAGLIARI

Sparsa prolixaque Luciferi Calaritani, Arianorum adversarii acerrimi, doctrina trinitaria in unum redigitur et systematice exponitur. Investigationis fructus exhibentur sive quoad exsistentiam sive quoad naturam Trinitatis. In exsistentiae autem quaestione diligenter exponuntur doctrinae luciferiana...

Full description

Saved in:  
Bibliographic Details
Main Author: Zedda, Claudio (Author)
Format: Electronic Article
Language:Italian
Check availability: HBZ Gateway
Fernleihe:Fernleihe für die Fachinformationsdienste
Published: Edizioni Studio Domenicano 1949
In: Divus Thomas
Year: 1949, Volume: 52, Pages: 276-329
Online Access: Volltext (lizenzpflichtig)
Description
Summary:Sparsa prolixaque Luciferi Calaritani, Arianorum adversarii acerrimi, doctrina trinitaria in unum redigitur et systematice exponitur. Investigationis fructus exhibentur sive quoad exsistentiam sive quoad naturam Trinitatis. In exsistentiae autem quaestione diligenter exponuntur doctrinae luciferianae fundamenta, quae nisi Scriptura et Traditio esse non poterant. Quod ad Traditionem attinet, examini subjiciuntur turn Ecclesiae documenta ante Nicaenum et in concilio Nicaeno et post Nicaenum, tum diversi errores ante- et postnicaeni. Item in naturae quaestione pertractanda consideratur ante omnia Luciferi sententia de natura Trinitatis in genere; secundo loco doctrina de singulis Personis. Consubstantialitas divinarum Personarum, utpote maxima et exagitatissima illius temporis quaestio, hoc ordine tractatur: auctor ea omnia revocat historice atque dogmatice quae de verbo et notione praesupponenda videbantur; praeterea aggredi contendit Luciferi doctrinam de Filii homoousia, quam in se considerate ex Scriptura et Traditione (prout a Lucifero conveniuntur) probat, conciliis theologisque comparat coaevis; ultimo addit quae Lucifer de Spiritus Sancti consubstantialítate tenebat. Conclusio demum doctrinae luciferianae characteres perstringit.
Contains:Enthalten in: Divus Thomas