Summary: | Occasione recentis controversiae revocatur ad trutinam quaestio a modernis dicta « de motivo Incarnationis ». Probatur quod in Deum nullum motivum cadere potest eo quod nec causabilis sit, nec mobilis. Rejicitur etiam quaestio hypothetica : « Utrum si Adam non peccasset, Verbum incarnatum fuisset ? », quia in se considerata est insolubilis ; qua talis non est medium aptum ad solvendas quaestiones ad praesentem ordinem supernaturalem pērtinentes. Hic ordo enim sola Revelatione explicita vel virtuali cognosci potest: de mundis autem possibilibus tacet Revelatio (I). Justificatur recursus ad Revelationem virtualem ad solvenda problemata de rationibus Incarnationis et de primatu Christi: qui talem recursum legitimum esse negaret theologiae scholasticae officium praecipuum respueret (II). His praelibatis quoad positionem determinationemque quaestionis et quoad methodum electam, rejicitur sententia juxta quam « ratio prima Incarnationis est divina electio ordinis praesentis » (III). Alia sententia de hac eadem ratione proponitur et probatur ratione et auctoritate (IV A). Tandem Christi primatus absolutus et universalis, argumentis metaphysicis demonstratur, non omiasa quaestione de Prioritate Christi In decretis divinis.
|