Il falso e l'antiscientifico di una Criteriologia
1. Definitur Criteriologia Scholae Lovaniensis, cujus problema criticum est, scepticorum more, contra Metaphysicam statutum atque solutum. — 2. Falsa et antiscientifica demonstratur hujus Scholae doctrina de veritatibus rationalibus, ita ut ne specie quidem a positivis distinguantur. — 3 et 4. Falsa...
Main Author: | |
---|---|
Format: | Electronic Article |
Language: | Italian |
Check availability: | HBZ Gateway |
Interlibrary Loan: | Interlibrary Loan for the Fachinformationsdienste (Specialized Information Services in Germany) |
Published: |
1938
|
In: |
Divus Thomas
Year: 1938, Volume: 41, Pages: 523-542 |
Online Access: |
Volltext (lizenzpflichtig) |
Summary: | 1. Definitur Criteriologia Scholae Lovaniensis, cujus problema criticum est, scepticorum more, contra Metaphysicam statutum atque solutum. — 2. Falsa et antiscientifica demonstratur hujus Scholae doctrina de veritatibus rationalibus, ita ut ne specie quidem a positivis distinguantur. — 3 et 4. Falsa et antiscientifica demonstratur ejusdem doctrina de veritatibus positivis, quae, quamvis novo loquendi modo, non secus tamen explicantur ac a communibus Logicae libris. — 5. Falsus et antiscientificus demonstratur ejusdem agnosticismus methodicus, cujus gratia non tantum veritatum quarumdam realitas, sed ne veritatis quidem definitio esset admittenda ne praeoccupata problematis critici solutio videatur. — 6. Falsa et antiscientifica ejusdem praejudicia sceptica, quorum gratia quidquid est metaphysicum nullo modo Crite-riologiam ipsam praecedere possit, confutantur. — 7. Falsus et antiscientificus demonstratur ejusdem dogmatismus quidam, per quem, facto cognitionis posito, ad reflexionem quamdam cum scepticis legitime procedi posse putatur. — 8. Falsa et antiscientifica demonstratur haec reflexionis nova methodus, ex qua scientia criteriologica procederet, quia positivistica omnino. — 9. Criteriologica scientia fit, non secus ac aliae scientiae, ex facto cognitionis nostrae vere cognito, ac simul ex principiorum luce, et metaphysicis criteriis. — Caeterum, cum Philosophiae relatio ad Religionem ac Revelationem divinam intrinseca ac directa sit, neque thomistica neque christiana censenda videtur Philosophiae pars illa critica, quae relationis hujus fundamenta per methodum vere proprieque scepticam omnino dissolvit. |
---|---|
Contains: | Enthalten in: Divus Thomas
|